Quantum redactiones paginae "Apologia Socratis (Xenophon)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
'''''Apologia Socratis''''' ([[Graece]] Άπολογία Σωκράτους) est opusculum breve ab Atheniense [[Xenophon (scriptor)|Xenophonte]] de damnatione morteque magistri sui [[Socrates|Socratis]] anno incerto conscriptus. In quo libro Xenophon refert quosdam sermones Socratis ante iudicium vel etiam post damnationem anno [[399 a.C.n.]] habitos, necnon summarium eius orationis apud iudices. Quibus dictis referendis cupit in primis lectori ostendere Socratem ideo pro iudicibus superbe et audacter loquentem quia tempus idoneum moriendi sibi iam adesse existimabat, certe indignis precibus senilem vitam non esse petendam.
 
[[Plato]] quoque de eadem re et sub eodem titulo librum longiorem et magis elaboratum edidit. De quo vide [[Apologia Socratis]].
 
[[Categoria:Graeciae scripta]]