Quantum redactiones paginae "Franciscus Petrus Schubert" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 43:
Anno [[1817]] ineunte, Schober ad Schubert [[Ioannes Michael Vogl|Ioannem Michael Vogl]], [[baritonus|baritonum]] praestantem [[viginti]] annos maiorem, introduxit. Ille, quo Schubert deinde permulta carmina composuit, factus est unus ex principalibus compositoris adiutoribus in musicis [[Vindobona]]e coronis. Schubert etiam in Iosephum Hüttenbrenner (Anselmi [[frater|fratrem]]) incidit, qui etiam partes in promotione musicae Schubertianae egit.<ref name="Newbould66">[[#Newbould|Newbould (1999)]], 66</ref> Hi viri, et crescens amicorum musicorumque corona, rationem eius operis promovendi, congerendi, atque post compositoris [[mors|mortem]] conservandi rediderunt.<ref name="Duncan90">[[#Duncan|Duncan (1905)]], 90–93.</ref>
 
Anno 1817 exeunte, pater compositoris locum novum in schola Rossau in vico (non procul a [[Lichtental]]) consecutus est. Schubert iterum cum [[pater|patre]] coniungens, invite docere coepit. Anno [[1818]] ineunte, reiectus est a [[Gesellschaft der Musikfreunde]], societate famosa, quae suum progressum musicum adiuvare potuerat. Homines autem eum animadvertere coeperunt, atque prima operis profani<!--secular--> perfunctio publica, overturae Februario [[1818]] praebitae, ex [[impressio|prelo]] Vindobonae et alibi laudata est.<ref name="GibbsLife59">[[#GibbsLife|Gibbs (2000)]], p. 59</ref><!--PLUS IN EN:
 
Schubert aestatem anni [[1818]] in castello ad [[Želiezovce|Zseliz]] sito (tum in [[Austria]], hodie in [[Slovacia]]) degebat, ubi apud familiam Comitis Ioannis Caroli [[domus Esterházy|Esterházy]] artem musicam didicit. Officium cum fuerit leve, feliciter in operibus componendis continuavit. Tum forsitan musicam militarem nomine [[Marche militaire No. 1 in D maior]] composuit. Pro comitis filiis, Maria et Carolina, opera quattuor manibus exsequendis et carmina conscripsit. A Zseliz reversus apud amicum Mayrhofer sedes collocavit.<ref name="Newbould69">[[#Newbould|Newbould (1999)]] pp. 69–72</ref> Eodem anno [[Symphonia No. 6 (Schubert)|Symphoniam No. 6]] creavit.
 
Vitam solitam agebat: Mane postquam surrexit componendo studebat, secunda hora cibum sumebat, ambulatum ibat, deinde iterum componendo vacabat aut amicos visebat. In certum discrimen venit se munere praeceptoris fungi non velle.
 
Primum carmen nomine "Schäfers Klagelied" (lamentatio pastoris) ab ipso composito die [[28 Februarii]] anno [[1819]] in oeco derversorii "Zum Römischen Kaiser" praesentavit. Aestate eiusdem anni una cum Vogl in [[Austria Superior]]e in commeatu fuit. Autumno tria carmina ad [[Ioannes Volfgangus Goethius|Goethium]] misit, frustra tamen, quoad notum.
<!--PLUS IN EN:
 
{{Audire|header=The ''Wanderer Fantasy'' D. 760|help=no