Quantum redactiones paginae "Signum maioritatis" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Greater than symbol.jpg|thumb|100px|Signum maioritatis]]
 
'''Signum maioritatis''', sive '''>''', est una ex notis, quibus [[numerus|numerorum]] aut [[expressio (mathematica)|expressionum mathematicarum]] [[inaequalitas (mathematica)|inaequalitas]] indicatur: si duorum numerorum inaequalitas mathematice exprimenda est, inter illos interponitur signum maioritatis, cui numerus maior anteponitur, minor postponitur, sicut "2 > 1" aut "777 > 666".
 
== Profectio signi maioritatis ==
Primam mentionem signi maioritatis invenimus apud Harriot (1631), in quo opere ambo inaequalitatis signa introducta sunt: "Signum majoritatis ut a > b significet a majorem quam b" et "Signum minoritatis ut a < b significet a minorem quam b." [[Thomas Harriot]], mathematicus [[Anglia|Anglicus]], antequam anno 1621 mortuus est, schediasma tractatus de ''artis analyticae praxi'' disserentis praeparavit. Qui hoc manuscriptum archetypum inspexerunt, noverunt notas a Thoma Harriot ipso adhibitas ab his quae proferri solent differre. Itaque veri simile videtur has notas a calamo [[Walterus Warner|Walteri Warner]], qui anonymus tractatum Thomae Harriot edendum curavit, profectas esse.<ref>Pryor 1997: 58.</ref>
 
== Notae ==
<references />
 
== Bibliographia ==
* Harriot, Thomas (1631) ''Artis analyticae praxis ad aequationes algebraicas, nova expedita et generali methodo, resolvendas''. Tractatus posthumus. Londinii: apud Robertum Barker.
* Pryor, Helena M. (1997) ''Symbols, Impossible Numbers, and Geometric Entanglements.'' Cambridge: Cambridge University Press.
 
[[Categoria:Notatio mathematica]]