Quantum redactiones paginae "Cao Cao" differant

Content deleted Content added
Linea 41:
In [[lingua Latina|linguam Latinam]] prosa oratione translatum:
 
:Vinum bibentes brevitatem vitae canere oportet, quae volucris, quasi mane ros, a me fugit. Comites mei magna voce canunt, cor verum magno dolore completum est. Quomodo eam frangere possum? Multis tantum vini poculis. O veteres scholastici virides vestibus, ecce me vos desiderantem, qui vestri tantum causa usque adhuc illud carmen antiquum murmurabam. Nunc cervi sub lumine solis vocem emittentes tranquille gramina manducat in campo. Quorum more, si olim amplissimi hospites advenient, multis cantatis cena fecero. Et tuEcquando, luna lucidissima, quando te decerpere e caelo potero? Tristitia penitus e corde orta nullo modo abrumpi potest. Qui incognitas per terras inviumque iter me visitet, haud dubie magnopere salutare decet. Deinde, accumbentes antiquam amicitiam memoremus! Cornix lucente luna rarisque sideribus meridiana petit, sed quid rami accolat, cum circum arborem ter volitasset? Mons placet quamvis altus, pelagus quamvis profundus. Agamus igitur sicut ille clarissimus Zhougong, qui, cum frustum causa hospitis accipiendi spuit, omnes suae gratiae subiunxit.
 
{{Lifetime|155|220|Cao Cao}}