Quantum redactiones paginae "Titus Quinctius Flamininus" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 2 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q349222 sunt
No edit summary
Linea 2:
[[Fasciculus:Quinctius Flamininus.jpg|thumb|Titus Quinctius Flamininus]]
'''Titus Quinctius Flamininus''' (mortuus [[174 a.C.n.]]), miles Romanus, contra [[Philippus V (rex Macedoniae)|Philippo V]] pugnavit ad [[Cynoscephalae|Cynoscephalas]].
 
== Gens ==
E patricia gente natus est. Filius eius [[Titus Quinctius Flaminius (consul 150 a.C.n.)|Titus Quinctius Flamininus]] anno [[150 a.C.n.]] consul fuit.
 
== Vita ==
Quinctius ultimis annis [[Secundum Bellum Punicum|Secundi Belli Punici]] militavit. Anno [[208 a.C.n.|208]] apud [[Tarentum]] tribunus militum in praetorio imperatoris [[Marcus Claudius Marcellus|Marcus Claudius Marcellus]] erat. Anno [[206 a.C.n.|206]] [[quaestor]] fuit. Anno [[201 a.C.n.|201]] ''Xvir agris assignandis'' erat.
TitusAnno Quinctius[[198 Flamininusa.C.n.|198]] una cum [[Sextus Aelius Q.f. Paetus Catus|Sexto Aelio Q.f. Paeto Cato]] [[consul]] missuselectus Titus Quinctius Flamininusmissus est adversus Philippum Macedonum regem, qui [[AnnibalHannibal]]em pecunia et copiis juveratiuverat, [[Athenae|Atheniensesque]] populi Romani socios armis lacessiverat. Contraxerant autem bellum cum Philippo Athenienses haudquaquam digna causa. Duo iuvenes Acarnanes non initiati templum Cereris cum cetera turba ingressi sunt. Facile eos sermo prodidit. Perducti ad antistites templi, etsi manifestum erat eos per errorem ingressos, tanquam ob infandum scelus interfecti sunt: Acarnanes suorum nece commoti, ad vindicandos illos auxilium a Philippo petierunt, qui terram Atticam igne ferroque vastavit, urbes complures cepit, Athenas ipsas oppugnavit.
 
Quinctius exercitu conscripto maturius quam soliti erant priores consules profectus, in Graeciam magnis itineribus contendit. Tunc caduceator ab rege venit, locum ac tempus colloquendi postulans. Flaminius victoriae quam pacis avidior, tamen ad constitutum tempus venit in colloquium, postulavitque ut Philippus omni Graecia decederet. Accensus indignatione rex exclamavit: "Quid victo imperares gravius, Tite Quincti?" Et cum quidam ex circumstantibus oculis aeger adjecisset, aut bello vincendum, aut melioribus parendum esse. "Apparet id quidem, inquit Philippus, etiam caeco", jocans in ejus valetudinem oculorum. Erat quippe Philippus dicacior natura, quam regem decet, et ne inter seria quidem satis risu temperans. Dein, re infecta, se ex colloquio proripuit. Eum Flaminius bis proelio fudit castrisque exuit.
 
Quinctius Flaminius Graeciae veterem statum reddidit ut legibus suis viveret, et antiqua libertate frueretur. Aderat ludorum Isthmiorum tempus, ad quod spectaculum Graecia universa convenerat. Tam praeco in mediam arenam processit, tubaque silentio facto, haec verba pronunciavit: "Senatus, populusque Romanus et Titus Quinctius Flaminius imperator, Philippo rege et Macedonibus devictis, omnes Graeciae civitates liberas esse iubet." Audita voce praeconis, majusmaius gaudium fuit, quam quantum homines possent capere: vix satis credebat se quisque audivisse, alii alios intuebantur mirabundi revocatus praeco, cum unusquisque non audire tantum, sed videre etiam libertatis suae nuncium averet, iterum pronunciavit eadem. Tum tantus clamor ortus est, ut certo constet aves, quae supervolabant, attonitas paventesque decidisse.
 
Quinctio Flaminio triumphus a Senatu decretus est. Postea cum Prusias Bithyniae rex legatos Romam mississet, casu accidit ut legati apud Flaminium cenarent atque ibi de Annibale mentione facta, ex his unus diceret eum in Prusiae regno esse. Id postero die Flaminius senatui detulit. Patres, qui, vivo Annibale, nunquam metu vacui erant, legatos in Bithyniam miserunt, in his Flaminium, qui Annibalem sibi dedi poscerent. A primo colloquio Flaminii, ad domum Annibalis custodiendam, milites a rege missi sunt. Annibal septem exitus e domo fecerat, ut semper aliquod iter fugae praeparatum haberet. Postquam nuntiatum est ei milites regios in vestibulo esse, conatus est postico occulto fugere: ubi vero id quoque obseptum sensit, et omnia clausa esse, hausto, quod sub anuli gemma habebat, veneno absumptus est.
 
Anno [[189 a.C.n.|189]] [[censor]] electus est.
 
== Fontes ==
* [[Polybius]], ''Historiae'' XVIII 1–12; 18–27; 33–39.
* {{Viri Illustres}}
 
== Bibliographia ==
* {{DNP|10|709|711|T.Q.Flamininus|[[Linda-Maria Günther]]}}
 
{{Index consulum rei publicae|
{{DEFAULTSORT:Quinctius Flamininus, Titus}}
praedecessores=[Lucius Cornelius L.f. Lentulus]] et [[Publius Villius Ti.f. Tappulus]]|
annus= 198 a.C.n.<br />cum<br />[[Sextus Aelius Q.f. Paetus Catus|Sexto Aelio Q.f. Paeto Cato]]|
successores=[[Gaius Cornelius L.f. Cethegus]] et [[Quintus Minucius C.f. Rufus]]}}
 
{{DEFAULTSORT:Lifetime|saeculo 3 a.C.n.|174 a.C.n.|Quinctius Flamininus, Titus}}
[[Categoria:Gens Quinctia|Flamininus, Titus]]
[[Categoria:ConsulesSenatores]]
[[Categoria:Mortui 174 a.C.n.Censores]]
[[Categoria:Milites Romani antiqui]]
[[Categoria:Consules]]
[[Categoria:Mortui 174 a.C.n.]]
[[Categoria:Nati saeculo 3 a.C.n.]]