Quantum redactiones paginae "De republica Lacedaemoniorum (Xenophon)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1:
'''De republica Lacedaemoniorum'''<ref>Graece : Λακεδαιμονίων Πολιτεία.</ref> est opusculum a [[Xenophon (scriptor)|Xenophonte]] [[Athenae|Atheniensi]], qui tum apud [[Lacedaemon|Lacedaemonios]] exsulabat, anno incerto<ref>F. Ollier inter 394 et [[383 a.C.n.]] proponit, E. Delebecque circa [[387 a.C.n.]] ex coniectura (''Essai sur la vie de Xénophon'', pp194-199), alii aliter.</ref> scriptum, in quo instituta et mores Lacedaemoniorum laudat ac velut exemplum ad imitationem ceteris civitatibus Graecis proponit. Opinionem ipsorum Spartanorum ilius temporis secutus, Xenophon paene omnia illa instituta uni viro praestantissimo ingenio attribuit, id est legislatori [[Lycurgus|Lycurgo]], quam opinionem hodierni indagatores in historia antiqua verisimilem esse negant. Praeterea dum contraria ceteris civitatibus edixisse Lycurgum ostendere vult, saepe veritatem paulum distorquet.
==Summarium==
Ita ex ordine laudat quae ad eugeniam, quae ad educationem, exercitationem corporum, epulas communes pertinent ; item quod artificiis exercendis victum vel etiam divitias quaerere cives vetantur, quibus nihil nisi milites esse licet, similiter quae ad observantiam legum magistratuumque, quaeque ad disciplinam et virtutem militarem pertinent comprobat atque ceteris Graecis opponit. Postremo de [[Reges Spartae|regibus]] disserit atque diuturnitam stabilitatemque regni Spartae ad caelum extollit, cum ceterae civitates Graecae frequentibus rebus novis turbatae essent atque etiamtunc turbarentur. Maximumque argumentum praestantiae institutorum Spartae hanc immutabilitatem iudicat.