Quantum redactiones paginae "De republica Lacedaemoniorum (Xenophon)" differant

Content deleted Content added
Linea 3:
Ita ex ordine laudat quae ad eugeniam, quae ad educationem, exercitationem corporum, epulas communes pertinent ; item quod artificiis exercendis victum vel etiam divitias quaerere cives vetantur, quibus nihil nisi milites esse licet, similiter quae ad observantiam legum magistratuumque, quaeque ad disciplinam et virtutem militarem pertinent comprobat atque ceteris Graecis opponit.
==De ultimo capitulo==
Ut in [[Cyropaedia]], extremo libello ''de Republica Lacedaemoniorum'' breve capitulum legimus omnem priorem laudationem velut subruens atque adfirmans Lacedaemonios, tempore quidem quo scribit auctor, non iam Lycurgi decretis obtemperare sed communibus vitiis contaminatos esse. Plerique critici hanc vituperationem ab ipso Xenophonte multo postea additam arbitrantur ac fortasse ne in lucem quidem vivo auctore editam esse.
 
==Editiones==