Quantum redactiones paginae "Pugna Leuctrica" differant

Content deleted Content added
Linea 2:
'''Pugna Leuctrica'''<ref>[[Cornelius Nepos]], ''Pelopidas'' 2,4</ref> inter [[Sparta|Lacedaemonios]] ac [[Thebae (Graecia)|Thebanos]] (necnon utriusque civitatis socios) anno [[371 a.C.n.]] mense Iulio incipiente apud Leuctra in [[Boeotia]] commissa est. [[Epaminondas]] imperator Thebanus exercitum Lacedaemoniorum devicit, quo facto Thebani hegemoniam in [[Graecia antiqua|Graecia]] per aliquot annos obtinuerunt.
==Quid ante proelium acciderit==
Anno [[371 a.C.n.]], cum praecipuae civitates Graeciae longo bello sine victore exhaustae legatos Spartam misissent ad pacem componendam quae iuberet omnes civitates tam parvas quam magnas sui iuris in posterum esse (quae stipulatio iam in Pace Regis vel Antalcidae dicta anno 387/[[386 a.C.n.]] scripta erat), in quo concilio [[Epaminondas]] praeclaram orationem de iniquitate imperii Lacedaemonii habuit<ref>[[Cornelius Nepos]], ''Epam.'' VI,4. [[Plutarchus]], ''Ages.'' XXVII,6-7.</ref>, Thebani [[Boeoticum Foedus|confoederationem Boeticam]] solvere noluerunt.
Itaque quamquam Lacedaemonii et ipsi cum civitatibus [[Laconia|Laconiae]] et [[Messenia|Messeniae]] idem faciebant, [[Agesilaus II (rex Spartae)|Agesilaus]], [[Reges Spartae|alter rex Spartae]], nomen Thebanorum e foedere oblitterandum iussit<ref>[[Plutarchus]], ''Ages.'' 28.</ref>. Atque pace ita cum ceteris facta Lacedaemonii magistratus, adversus solos Thebanos praecipuis sociis destitutos victoriae facilis occasionem oblatam credentes, per regem [[Cleombrotus I (rex Spartae)|Cleombrotum]], qui exercitui in [[Phocis|Phocide]] tum praeerat, Thebas adgredi properaverunt. Eventus spem eorum acerbe delusit : nam viginti post dies<ref>Die 5 mensis Hecatombaei, Pax die 14 Scirophorionis icta erat.</ref> quam paene omnes Graeci, Thebanis exclusis, pacem fecerant Lacedaemonii apud [[Leuctra]] tantam cladem acceperunt quantam antea numquam.