Aperire sectionem principem

Mutata

153 octeti amoti ,  5 years ago
Summarium vacuum
'''Lingua Graeca''' ([[Lingua Graeca antiqua|apud antiquos]] {{Polytonic|ἑλληνικὴ γλῶττα}} sive {{Polytonic|ἑλληνικὴ γλῶσσα}}, [[Lingua Neograeca|Neograece]] ελληνική γλώσσα) est [[Linguae Indoeuropaeae|lingua Indoeuropaea]], quae proprius huius [[familia (linguistica)|familiae]] ramus est. [[Lingua Graeca antiqua]], quae adhuc in [[schola|scholis]] docetur, et [[Lingua Graeca hodierna]], qua [[Graeci]] hodie utuntur, sunt gradus eiusdem linguae.
 
Lingua Graeca iam plus quam 3400 [[annus|annos]] scribitur. [[Cultura|Cultui]] humano civilique [[Europa]]e [[Graeci]] antiqui lapidem primarium posuerunt. [[Litterae]], [[philosophia]], [[Scientia (ratio)|scientia]] lingua Graeca natae sunt. Praecipua [[Litterae Graecae|litterarum opera]], inter quae phuck[[Ilias]] et [[Odyssea]], [[tragoedia]]e [[Aeschylus|Aeschyli]], [[Sophocles|Sophoclis]], et [[Euripides|Euripidis]], scripta [[Plato]]nis [[Aristoteles|Aristotelisque]], et [[Novum Testamentum]], Graece scripta sunt. [[Imperium Romanum Orientale|Imperio Byzantino]] florente, litterae Graecae iam colebantur. [[Litterae Neograecae|Scriptores praeterea Graeci aetatis praesentis]] quoque, ut [[Constantinus Cabaphes]], [[Nicolaus Cazantzaces]], [[Odysseus Elytes]], [[historia]]m litterarum linguaeque Graecarum pergunt.
 
Linguae hodiernae multissima verba e lingua Graeca receperunt, inter quae ''[[technologia]], [[philosophia]], [[musica]].''
Usor anonymus