Quantum redactiones paginae "Universitas Californiensis Berkeleiensis" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 10:
 
Fama verum hodierna universitatis maxime ex reclamatione contra [[bellum Vietnamicum]] orta est. Studiosi enim cum anno [[1964]] [[Marius Savio|Mario Savio]] duce edictum principum universitatis, quo orationes publicae vetantur, reclamant, statim a principibus oppressi sunt. Quorum multis in carcerem ductis, maior reclamatio quam prius orta est, functionibus universitatis suspensis, quam ob rem principes suum edictum rescidere. Quinto anno alter reclamatio cum per vicinas vias contra universitatem orta, [[Vigiles Nationales Civitatum Foederatarum|vigilibus nationalibus]] a gubernatore [[Ronaldus Reagan|Reagan]] inductis, vi pugnatum est, ut quiddam studiosorum interficeretur. His perturbationibus ortis praeses universitatis, [[Clark Kerr]], socius ferme causae studiosorum, expulsus est. Reagan verum fama apud fautores oppressionis in tumultuosos maxime aucta cito auctoritate in factione sua crevit.
 
== Constitutio ==
=== Instructiones ===
Annus scholasticus in duobus semestribus (id est partitio sex mensibus) divisus est, sicut [[Universitatis Californiensis (Merced)]], sed ab ceteris universitatibus eiusdem civitatis differens. Bacalariis genera 102 sunt, magisteriis 88, licentiis docendi 97. Bacalario studiosis sex sunt collegia, quorum uni inscribendi sunt:
* Collegia Haas Artis Negotialis ([[Anglice]] ''Haas School of Business'')
* Collegia [[Chemia]]e (Anglice ''College of Chemistry'')
* Collegia Artis Mechanicae (Anglice ''College of Engineering'')
* Collegia Architectura ad Res Naturas Servandas (Anglice ''College of Environmental Design'')
* Collegia Litterarum ac Doctrinae Rerum Naturarum (Anglice ''College of Letters and Science'')
* Collegia Opum Naturalium (Anglice ''College of Natural Resources'')
 
=== Investigationes ===
Investigatores universitatis multa praemia meruere, primum ut [[praemium Nobelianum]] bis et septuagiens assignatum, deinde [[praemium Wolf]] noviens, tum [[praemium Fields]] septiens, [[praemium Turing]] quindeciens, [[praemium MacArthur]] quinquiens et quadragiens, [[praemia Academiae]] viciens, denique [[praemium Pulitzer]] undeciens. [[Elementum|Elementa]] sedecim invenerunt, ex quibus sex nominata sunt aut universitatis aut eius investigatorum nomine: [[californium]], [[seaborgium]], [[berkelium]], [[einsteinium]], [[fermium]], [[lawrencium]]. Ceterum et [[bomba atomica]] et [[bomba hydrogenii]] a professoribus universitatis inventae sunt, haec ab [[Eduardus Teller|Eduardo Teller]], illa ab [[J. Robertus Oppenheimer|J. Roberto Oppenheimer]].
 
== Notae ==