Quantum redactiones paginae "Macky Sall" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 36 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q57438 sunt
mNo edit summary
Linea 1:
{{L1}}
[[Fasciculus:Macky Sall .jpg|thumb|Macky Sall anno 2008]]
'''Macky Sall''' (natus die [[11 Decembris]] [[1961]] in oppido [[Fatick]]), est vir publicus [[Senegalia]]e. [[Kaolack]] in urbe educatus, Macky Sall alumnus est [[Universitas Dakariensis|universitatis Dakariensis]]. Inde ad [[Francia]]m profectus est, ubi geologiae studuit apud [[Schola Nationalis Superior Petrolii et Motrorum|scholam nationalem superiorem Petrolii et Motrorum]] [[Rodolium|Rodolii]] prope [[Lutetia]]m. In patriam reditus Macky Sall uxorem duxit et tres liberos habet.
 
== Iuventus et munus ==
Macky Sall, postquam scholam finivit, in universitatibus [[Dakar]] et [[Lutetia]]e geologiae studebat.
 
== Familia ==
Macky Sall uxorem duxit et tres liberos habet.
 
== Cursus honorum ==
Ad usque annum [[2002]] magister civium oppidi Fatick, deinde administer energiae et metallorum fuit. Anno [[2003]] administer rerum interiorum factus est et die [[21 Aprilis]] [[2004]] a praeside [[Abdoulaye Wade]] praeses ministrorum nominatus est. Die [[19 Iunii]] [[2007]] se ex hoc magistratu recessit et praeses parlamenti electus est. Anno [[2008]] propter crimina a se contra filium praesidis Wade allata ab hoc coactus est, ut se a magistratu recessit. Anno [[2009]] iterum magister civium oppidi patrii factus est, factionem praesidis reliquit, dux oppositionis et anno [[2012]] candidatus praesidis contra Wade nominatus est. Die [[25 Martii]] eius anni victor e suffragio evenit<ref>[http://www.stern.de/news2/aktuell/sall-gewinnt-wahl-in-senegal-offiziell-mit-658-prozent-der-stimmen-1805948.html Stern online die 26 Martii 2012]</ref> et die [[2 Aprilis]] magistratum iniit<ref>[http://www.stern.de/news2/aktuell/macky-sall-legt-amtseid-als-neuer-senegalesischer-praesident-ab-1808471.html Stern online die 2 Aprilis 2012]</ref>. [[4 Aprilis]] Sall [[Abdul Mbaye]] novum praesidem ministrorum fecit et musicum clarum [[Youssou N’Dour]], qui a Wade impeditus est, ne candidatus praesidis fieret, administrum culturae nominavit<ref>[http://newsticker.sueddeutsche.de/list/id/1298679 Süddeutsche Zeitung die 7 Aprilis 2012]</ref>.