Aperire sectionem principem

Mutata

== Oeconomia et infrastructura ==
[[Fasciculus:Crevette Libme Cameroun.jpg|thumb|[[Piscatus]] praecipua industria in Cameronia est. [[Saeculum 15|Saeculi quinto decimo]], [[Lusitania|Lusici]] [[explorator]]es sic [[dendrobranchiata]] abundare invenere ut regionem ''Rio dos Camarões'' ('Flumen Dendrobranchiatorum'), nominaverint, e quo Cameroniae nomen derivat. Hoc dendrobranchiatum in [[Limbe]] anno [[2007]] piscatum est.]]
Cameroniensis per capita [[PDG]] ([[PAP]]) 2300 [[dollarium (CFA)|Statunitensium dollariorum]] anno [[2008]] aestimatus est, inter maximos decem in [[Africa Subsaharica]]. Inter praecipuos exportationis mercatus [[Francia]], [[Italia]], [[Corea Meridionalis]], [[Hispania]] et [[Britanniarum Regnum]] sunt. Cameronia [[Argentaria Civitatum Africae Centralis|Argentariae Civitatum Africae Centralis]] (<!--Francice: ''Banque des Etats de l'Afrique Centrale, BEAC''-->), [[Communitas Oeconomica Civitatum Africae Centralis|Unioni Telonariae et Oeconomicae Africae Centralis]] (<!--Francice: ''Union Douanière et Économique de l’Afrique Centrale, UDEAC-->) et [[Consociatio pro Harmonizatione in Africa Iuris Negotiorum|Consociationi pro Harmonizatione in Africa Iuris Negotiorum]]<!--Francice ''Organisation pour l'Harmonisation en Afrique du Droit des Affaires, OHADA''--> interest.
 
Cameroniae[[nummus]] est [[Francus CFA (Africa Centralis)|francus CFA]]. [[Ambages grapheocratica]], magna [[vectigal]]ia et endemica [[corruptio]] campi privati incremento obstavit. [[Vacatio operis]] 30% anni [[2001]] aestimabatur et circiter tertia incolarum pars sub [[limen paupertatis|limine paupertatis]] 1.25 [[dollarium (CFA)|Statunitensium dollariorum]] pro die anno [[2009]] vivebat. Ex exeunti [[decennium 199|decennio 199]], Cameronia programmata ab [[Argentaria Mundana]] et a [[Aerarium Monetarium Internationale|Aerario Monetario Internationali]] suasa ad reducendam paupertatem, ad privatizandas industrias et ad augendum oeconomicum incrementum secuta est. [[Periegesis]] est campus crescens,{{dubsig}} praesertim litoralibus in regionibus circum [[Cameronia (mons)|Montem Cameroniam]] et septemtrione.
 
Naturales Cameroniae opes optime idoneae [[agricultura]]e et [[arboricultura]]e sunt. Aestimatum 70% incolarum agrum colit et agricultura 19.8% [[Productus Domesticus Grossus|Producti Domestici Grossi]] anno [[2009]] continet. Plerique agri scala subsistentiae a localibus agricolis simplicibus ferramentis utentibus coluntur. Qui agriculturalem redundantiam vendant el quidam seclusos agros commerciali usui servat. Media urbana praesertim rusticae agriculturae de cibo confidunt. Sola et clima in litore magnam [[banana]]rum, [[cacao]]nis, [[Elaeis|palmarii olei]], [[gummis]], et [[thea]]e culturam[[cultura]]m alunt. Intus in [[Oropedium Meridionale Cameroniense|Oropedio Meridionali Cameroniensi]]<!-- ([[Francice]]: ''Plateau Sud-Camerounais''  [[Anglice]]: ''South Cameroon Plateau'')--> inter [[agricultura]]m commercialem sunt [[coffea]], [[saccharum]], [[tabacum]]. Coffeum praecipuus cultus commercialis in occidentalibus terris superioribus et septemtrione naturales condiciones cultibus velut [[Xylon|xylo]], [[Arachis hypogaea|arachide]] et [[oryza (victus)|oryzae]] favent. Fiducia in agriculturalihus exportationibus Cameroniam pretiorum permutationibus vulnerabilem facit.
[[Fasciculus:Fulani herd in the dust.jpg|thumb|left|[[Fulae|Fulanus]] [[pastor]] suum armentum septemtrionali in Cameronia agit.]]
 
[[Pecus]] totam per nationemcivitatem nutritur. [[Piscatus]] circa 5000 hominum detinet et 20 000 [[tonna]]rum [[victus maritimus|victus maritimi]] quotannis suppeditat. [[Rhoposarx]], diu fundamentalis Cameroniensium agricolarum cibus, hodie cupidium in urbanis civitatis mediis est. Rhoposarcis commercium [[desilvatio]]nem velut prima minatio vitae silvestris in Cameronia superavit.
 
Meridionalis [[silva imbrica]] vastum lignorum suppletorium habet, aestimatum 37% totius terrestris Cameroniae areae tegens. Nihilominus, latae sivae areaeregionis difficiles attactu sunt. Ligna, aliquam ab adventiciis societatibus contrecta, gubernationi 60 [[millio]]num [[dollarium (CFA)|Statunitensium dollariorum]] quotannis praebent et leges securam et sustentabilem lignorum culturam statuunt. Nihilo setius, reapse, industria inter minime in Cameronia regulatasordinatas una est.
[[Fasciculus:Logging truck and bush taxi accident.jpg|thumb|[[Taxiraeda]] [[Taxiraeda collectiva|collectiva]] constitum lignorum vehiculum in autovia inter [[Urbs Abongensis-Mbangensis|Urbem Abongensem-Mbangensem]]<!-- ([[Francice]] et [[Anglice]]: ''Abong-Mbang'')--> et [[Lomie]]<!-- ([[Francice]] et [[Anglice]]: ''Lomié'')-->, in [[Regio Orientalis (Cameronia)|Regione Orientali]], transire conatur.]]
 
In ergasteriis fundata industria aestimatum 29.75 [[PDG]] rationem anno [[2009]] reddit. Amplius 75% Cameroniensis industrialis vis [[Duala]]e et in [[Bonaberi]]s<!-- ([[Francice]] et [[Anglice]]: ''Douala'' et ''Bonabéri'')--> conlocatur. Cameronia substantiales [[minerale]]s opes possidet sed ample non [[fodina|suffodiuntur]]. [[Petroleum|Petrolei]] cultura ex anno [[1985]] cecidit, sed adhuc sic substantialis campus est ut pretiorum decrementa gravem effectum oeconomiae habeant. Cataractae et [[aqua cadens|aquae cadentes]] meridionalia flumina obstruunt, sed hi situs opportunitates [[hydroelectricitas|hydroelectricae]] evolutioni offerunt et maximam Cameroniensis energiae partem suppeditant. Flumen [[Sanaga]] maximum hydroelectricum ergasterium, [[Edea]]e<!-- ([[Francice]]: ''Edéa'' ; [[Anglice]]: ''Edéa'')--> situm, pellit. Relicta Cameroniae energia e thermicis ergasteriis petroleo pulsis oritur. Maxima nationis pars sine fidis energiae commeatibus manet.
 
[[Vectura]] in Cameronia est crebro difficilis. Exceptis nonnullis relative{{dubsig}} bonis [[autovia vectigalis|viis vectigalis]], praecipuas urbes conectentibus, (omnibus unius semitae), autoviae sordide coluntur et inclementi caelo subiiciunt, quia solum 10% autoviarum bituminatum est. [[Hodophragma]]ta crebro parvi inserviunt, excepto proposito ut [[vigil]] et [[gendarmaria|gerdarmi]] corruptelas ex viatoribus colligant. Autoviarium latrocinium iam dudum vecturae iuxta Orientalesorientales Occidentalesqueoccidentalesque limites obstavit et ex anno [[2005]] problema Oriente incensum est cum [[Respublica Africae Mediae]] amplius destabilizaretur.{{dubsig}}
 
Interurbanorum laophoriorum diaconiae a multis privatis societatibus gestae omnes praecipuas [[urbs|urbes]] conectunt. Quamquam interurbana laophoria rare secundum horarium discedunt, tamen satis expectant ut omnes tesserae vendantur. Quae dilectissimum medium vecturae sunt quae gubernationalis ferriviaria diaconia sequitur. Ferriviariae diaconiae e [[Cumba (Cameronia)|Cumba]]<!-- ([[Anglice]] et [[Francice]]: ''Kumba'')--> in Orientemorientem usque ad [[Belabo]]nem<!-- ([[Anglice]] et [[Francice]]: ''Bélabo'')--> et in Septemtrionem usque ad [[Urbs Ngaunderensis|Urbem Ngaunderensem]]<!-- ([[Anglice]] et [[Francice]]: ''Ngaoundéré'')--> comprehendunt. Internationales aëroportus [[Duala]]e et [[Garua]]e ([[Anglice]] et [[Francice]]: ''Douala'' et ''Garoua'', respective) collocati sunt cum minore catastemate in [[Yaunde]]. [[Bamenda]]nus aëroportus clausus est. Fluminis [[Vuri|Vurorum]]<!-- ([[Anglice]] et [[Francice]]: ''Wouri'') [[aestuarium]] portum Dualae, nationis praecipuum civitatis portum marinum, praebet. Septemtrione, Flumen [[Benues]] (<!--[[Anglice]] et [[Francice]]: ''Bénoue'')--> periodicecertis temporibus navigabile e [[Garua]] in [[Nigeria]]m est.
 
Quamquam libertas preli ex ineunte [[decennium 201|decennio 201]] admelioravit, prelum corrumptum est et specialia commoda et politicos circulos contemplatur. Diaria ex more se ad censuram referunt ad evitandas repressalias gubernationis. Praecipuae radiophonicae et televisificae stationes a gubernatione geruntur et aliae [[telecommunicationes|communicationes]], velut terrestris baseos [[telephonum|telephonia]] et [[telegraphum|telegraphia]], valde sub gubernationali dominio sunt. Nihilominus, telephoniorum gestabilium retia et interretialia provisoria mirifice ex ineunte [[decennium 201|decennio 201]] aucta sunt et valde sine regulatione sunt.
Usor anonymus