Quantum redactiones paginae "Saronicus sinus" differant

+atttestatio nom.
(Paginam instituit, scribens 'thumb|300px|Tabula Sinus Saronici '''Sinus Saronicus''' (Neograece Σαρωνικός Κόλπος) in Graecia pars es...')
 
(+atttestatio nom.)
[[Fasciculus:Saronic Gulf map-de.svg|thumb|300px|Tabula Sinus Saronici]]
'''Sinus Saronicus'''<ref>[[Gaius Plinius Secundus|Plinius]], [[Naturalis historia]] 4,10.18</ref> ([[Neograece]] Σαρωνικός Κόλπος) in [[Graecia]] pars est [[Mare Aegaeum|Maris Aegaei]] et inde [[Mare Mediterraneum|Maris Mediterranei]].
 
Sinus Saronicus ab [[Isthmus Corinthius|Isthmo Corinthio]] a [[Sinus Corinthius|Sinu Corinthio]] separatur. Ab anno [[1893]] autem [[Canalis Corinthius|Canale Corinthio]] aedificato cum illo connexus est. In Sinu Saronico sunt insulae [[Salamis]], [[Aegina (insula)|Aegina]], [[Agcistrium]], [[Porus (insula)|Porus]] et paeninsula [[Methana]]. Sinui Saronico antepositae, qua [[Sinus Argolicus]] incipit, insulae [[Hydra (insula)|Hydra]] et [[Docus]] sitae sunt.
 
[[Geologia|Geologice]] Sinus Saronicus est pars boreo-occidentalis [[Cyclades|Cycladum]] cum [[Mons ignifer|montibus igniferis]] adhuc vivis. Itaque regio eruptionibus ac terrae motibus exposita est.
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>
 
== Nexus externi ==
14 918

recensiones