Quantum redactiones paginae "Neoplatonismus" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 1 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q162145 sunt
de Ioanne Pico Mirandula
Linea 25:
* [[Simplicius (philosophus)|Simplicius]] (saec. VI)
* [[Eulalius Phrygicus]] (saec. VI)
* [[Ioannes Picus Mirandula]] (seac. XV)
 
== De Neoplatonicorum doctrina ==
Line 35 ⟶ 36:
Homines corpus materiale et in tempore mutabile habent. Etiam animam privatam quisque habet. Secundum Plotinum, quaeque anima privata partim tantum et imperfecte ostendit id quod Anima universa perfecte ostendit, nam re vera est una Anima sola, quae tamen multitudinem animarum in se continet velut in potentia. Atquin Anima non potest esse hypostasis suprema, nam eadem in tempore quoque versatur. Itaque si quis ex opinionibus falsis ad materiam et tempus pertinentibus liberari vult, non iam Anima niti sed ad Intellectum, hypostasim superiorem, dirigi debet.
 
Pace Platonis, Plotinus affirmat ideas Platonicas in Intellectu immanere eiusdemque partes necessarias esse. Intellectus, cum ideas contemplat, recordatione vel [[Anamnesis|anamnesi]] usus suam indolem structuramque propriam reperit. At ne Intellectus quidem omnino expers est temporalitatis, nam conscientia sui suarumque idearum immanentium notitiam multitudinis postulat, quae notitia non intuitione[[intuitio]]ne immediata valet sed ratiocinatione nititur. Notitia tamen ratiocinativa temporalitate, quare etiam materia rerumque falsitate, aliquantulum quidem contaminata est. Itaque ne Intellectus quidem potest hypostasis suprema esse.
 
Intellectus differentiam cogitantis et cogitati usque sustinet, qua ratione natura rerum non potest revelari in toto. Unum non potest definiri. Apparet repente (ἐξαίφνης) – ut summum bonum (καλόν) apud [[Plato]]nem (''Symp.'' 210e) – non vi Intellectus. Unum illud Bonum non aditur nisi simplici impetu intuitionis, nullis inferendi gradibus factis. Ubi Unum agnitum est, [[unio mystica]] adest.