Quantum redactiones paginae "Franciscus Bayrou" differant

m
Summarium vacuum
m
{{L1}}
[[Fasciculus:Francois bayrou close.jpg|thumb|200px|Franciscus Bayrou]]
'''Franciscus Bayrou''' (natus die [[25 Maii]] [[1951]] in oppido [[Bordères]] [[Tabula administrativa Franciae|praefecturae]] [[Pyrenaeus Atlanticus|Pyrenaei Atlantici]]), filius agricultoris, alumnus [[Universitas Burdigalensis III|universitatis Burdigalensis III]] ubi litteris classicis studuit, est politicus et scriptor [[Francia|Francicus]]. Annis [[1986]]–[[1993]], [[1997]]–[[1999]] et [[2002]]–[[2012]] legatus est ad [[Conventus Nationalis Franciae|Conventum Nationalem Franciae]] pro Pyrenaeo Atlantico, sed annis 1999–2002 ad [[Parlamentum Europaeum]]. Minister eruditionis meruit, primis ministris [[Eduardus Balladur|Eduardo Balladur]] et [[Alanus Juppé|Alano Juppé]], annis 1993–1997. Ter candidatus est pro [[Motus Democraticus|Motu Democratico]] (quam factionem ipse condidit) ad officium praesidis rei publicae Francicae, annis 2002, [[2007]] et 2012. Anno 2012 magister civium urbis [[Palum (Aquitania)|Pali]] electus est.
 
== Nexus externi ==