Quantum redactiones paginae "Hermaphroditus" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 34 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q204146 sunt
Linea 4:
'''Hermaphroditus''' ([[Graece]] {{polytonic|Ἑρμαφρόδιτος}}) fuit filius [[Aphrodite]]s et [[Hermes|Hermae]].
==Fabula==
[[Image:Salmacis & Hermaphroditos 3by Bernard Picardt.jpg|thumb|Salmacis Hermaphroditum amplectitur : delineatio aeri incisa a Bernardo Picart in editione [[Metamorphoses (Ovidius)|Metamorphoseon]] octavi decimi saeculi.]]
De quo sic poeta [[Ovidius]] : formosissimus adulescens factus cum iter per varias regiones faceret, forte quindecim vix annos natus in [[Caria|Cariam]] ad stagnum pervenit perlucidis undis amoenum. Sedes erat [[Naiades|naiadis]] [[Salmacis]], quae statim viso puero amore exarsit atque venerem eum poposcit. At Hermaphroditus talium adhuc rerum imperitus eam repulit. [[Nympha]] autem primo paulum recessit, mox tamen latens puerum concupitum procul speculata est. Qui, solus relictus, liquidis undis adlectus in stagnum progressus natare coepit. Quod simul atque adspexit Salmacis, in lacum sese ipsa praecipitavit atque imprudentem praedam ingenti vi amplexa est nec Hermaphroditus, quamquam reluctans, angustos nexus laxare potuit. Quin etiam nympha deos precata est ut numquam postea alter ab altero seiungi possent. Quo voto exaudito una forma in posterum fuerunt, nec mas nec femina sed utrumque. At secundum aliam traditionem huic metamorphosi fidem non habentem iam androgynus natus erat<ref>[[Lactantius]] ''Div. Inst.'' I,17,9</ref>.