Quantum redactiones paginae "Peloponnesus" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
→‎Geographia: pag. auxi
Linea 17:
 
Regiones Peloponnesi inter se maxime differunt: Sunt et montes (usque ad 2400 m altitudinis) asperi, incolis carentes, et valles sive planities ad mare sitae fertiles, densissime inhabitatae. Quae imprimis ab occidente inter [[Patrae|Patras]] et [[Pyrgus (Elis)|Pyrgum]] et a meridie circa [[Sparta]]m patent.
 
Sub specie historiae [[tellus|telluris]] Peloponnesus olim fuit insula, quae [[Lamina Africana]] et [[Lamina Araba]] in septentriones motis adversus continentem pressa est, (vide etiam [[Tectonica laminarum]]). Quod cognosci potest ex pluribus montibus praeruptis, geologice admodum minores aetate, qui Peloponnesum transeunt. Imprimis in [[Arcadia]] montes 1500–1900 metrorum difficiles sunt aditu, lacunis, quae delapsu carent ([[Polje]]), abundantes, in quibus partim lacus exsistunt. Exemplum est [[Stymphalus]] lacus, qui interea exsiccatus est.
 
Cacumina in Peloponneso septentrionali usque ad 2374 m, in meridiana ad 2407 m surgunt ([[Taygetus]]). Valles inter montes sitae saepe pro rebus Graecis admodum fecundae sunt. Iterum ac saepius incendia, quorum interdum homines causae sunt, regiones hauriunt, ad ultimum aestate [[2007]].
 
Quod lamina adhuc moventur, Peloponnesus una cum [[Italia]] est una ex regionibus Europae [[terrae motus|terrae motibus]] maxime exposita.
 
== Regiones historicae et urbes ==