Quantum redactiones paginae "Peloponnesus" differant

Content deleted Content added
Pons Charilaus Tricupes
Linea 2:
 
[[Fasciculus:Peloponnese relief map-de.png|thumb|Tabula Peloponnesi]]
'''Peloponnesus''' et '''Peloponnesos''' (-i f.)<ref>Plerumque Peloponnesus (Cic. de rep. 2,8; Liv. 32,21,23 et alii): forma Graeca apud Varronem (De re rustica 2,5,4) et Melam (2,3,3). – Formae adi.: Peloponnēnsis (-e), Peloponnēsiacus (-a, -um), Peloponnēsius (-a, -um)</ref> ([[Graece]]: {{polytonic|Πελοπόννησος}} ''Peloponnêsos'') et olim '''[[Morea]]''' [[paeninsula]] fere 1 000 000 incolarum est, quae a [[continens|continente]] [[Graecia]]e in meridiem versa sita est. Quamquam anno [[1893]] [[Canalis Corinthius]] completus est, quo naves per [[Isthmus Corinthius|Isthmum]] agi possent, tamen non insula habetur, quia canalis opus arte humana confectum est. Ab anno [[2004]] Peloponnesus etiam inter locos [[Rhium]] et [[Antirrhium]] ponte 2.2 chiliometrorum ([[Pons Charilaus Tricupes]]; Graece publice Γέφυρα Χαρίλαος Τρικούπης, vulgo Γέφυρα Ρίου-Αντιρρίου) cum continente coniuncta est.
 
Urbs maxima est [[Patrae]] (214 580 inc.) in paeninsula septentrionali sita, [[Corinthus]] autem ab oriente et [[Sparta]] a meridie ob longissimam et annorum et rerum gestarum seriem illustrissimae sunt.