Quantum redactiones paginae "Gustavus Mahler" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 6:
ubi natus=Kalischt [[Bohemia]]e|
ubi obiit=[[Vindobona]]e}}
'''Gustavus Mahler''' (natus iuxta [[Kalischt]] [[Bohemia]]e vicum olimtunc ad [[Imperium Austro-Hungaricum]] pertinentem die [[7 Iulii]] [[1860]]; mortuus die [[18 Maii]] [[1911]]) fuit [[Austria]]cus recentioris [[Musica Romantica|aetatis Romantici]] [[compositor]] et unus ex magnis sui saeculi [[conductor (musica)|conductoribus]] [[orchestra]]libus. Compositiones eius Austro-Germanicam [[saeculum 19|saeculi undevicensimi]] recentioris memoriam et [[Modernismus (musica)|modernismum]] [[saeculum 20|saeculi vicensimi]] ineuntis conectebant. Vivus inlustrem statum ut conductor certe habebat, sed sua [[musica]] populo grata late factus est solum post tempora neglegentiae, quae interdictionem eius exsecutionis in multo [[Europa]]e per [[aetas Nazista|aetatem Nazistam]] comprehendebant. Post [[1945]], hac musicá a novis audientibus sensim inventá et celebratá, Mahler factus est unus ex frequentissime exsecutis et discis divulgatis omnium compositorum — quem statum ipse [[saeculum 21|saeculo vicensimo uno]] iam sustinet.
Humili loco natus, Mahler potestates musicas iuvenis monstravit. Suis studiis in [[Universitas Musicae et Artium Exsequentium Vindobonae|Conservatorio Vindobonae]] anno [[1878]] confectis, proficientem locorum ducis orchestrae seriem in [[theatrum operaticum|theatris operaticis]] [[Europa]]e obtinebat, quorum ultimus, anno [[1897]], fuit director [[Hofoper Vindobonae|Operae Aulae Vindobonensis]] (''Hofoper''). Decem [[Vindobona]]e annos, Mahler—qui se ab [[Iudaismus|Iudaismo]] ad [[Ecclesia Catholica|Catholicismum]] ut locum obtineret convertit—inimicitias oppugnationesque perpetuas ex diurnis [[antisemitismus|antisemiticis]] sustinebat. Nihilominus, novitas artificiorum eiusque altitudo{{dubsig}} normarum exsecutionis existimationem eius confirmaverunt ut unus ex maximis [[opera]]rum conductoribus, praecipue ut interpres [[ludus scaenicus|ludorum scaenicorum]] [[Ricardus Wagner|Ricardi Wagner]] et [[Wolfgangus Amadeus Mozart|Wolfgangi Mozart]]. Media aetate breviter fuit director [[Opera Metropolitana|Operae Metropolitanae]] et [[Orchestra Philharmonica Novi Eboraci|Orchestrae Philharmonicae Novi Eboraci]].