Quantum redactiones paginae "Poëtae Montis Atri" differant

Content deleted Content added
m +
Linea 9:
 
==Personae principales==
[[Fasciculus:Denise Levertov edit.jpg|thumb|300px|[[Dionysia Levertov]], una ex notissimis poetis Montis Atri.]]
Praeter Olson, inter poetas artissime cum Monte Atre consociatos fuerunt [[Laurentius Eigner]], [[Robertus Duncan]], [[Eduardus Dorn]], [[Paulus Blackburn]], [[Hilda Morley]], [[Ioannes Wieners]], [[Ioel Oppenheimer]], [[Dionysia Levertov]], [[Ionathan Williams]] et [[Robertus Creeley]]. Creeley munera [[schola|magistri]] et [[editor principalis|editor]] ''Black Mountain Review'' ('Recognitio Montis Atri') biennium sustinuit, cum [[Franciscopolis]]m anno [[1957]] migravit, ubi factus est nexus inter poetas Montis Atri et [[aetas prostrata|aetatis prostratae]], quorum multi in recognitione protulerat. Praeterea, magni momenti fuit ''[[The New American Poetry 1945–1960]],'' [[anthologia]] a [[Donaldus Allen|Donaldo Allen]] anno [[1960]] prolata, quae poetas in suis paginis comprehensos in varias scholas poesis digerit; anthologia ergo heredium instituit et [[vis|vim]] poetarum Montis Atri per [[tellus|orbem terrarum]] adiuvit.<ref>Chris Baldick, ''The Oxford Dictionary of Literary Terms'' (Oxoniae, Novi Eboraci: Oxford University Press, 2008), 36.</ref>