Quantum redactiones paginae "Cultura" differant

Content deleted Content added
m fmt
Linea 339:
 
Elaboratio "decolonializationis" post finem [[Bellum Orbis Terrarum II|Belli Orbis Terrarum II]] fecit ut anthropologi rem mutationis culturalis denuo obeant. Ei mox invenierunt indigenas cum quibus congrediebantur posse reminisci tempus, abhinc annos non multos, cum eorum cultura fuerat dissimillima culturae hodiernae—in [[communicatio (informatica)|communicatione]], [[oecologia]] (Kirch & Hunt 1997), [[oeconomia]] (Murphy 1960), [[ritus|ritibus]] (Geertz 1957), [[sanitate]] (Cassel & Tyroler 2004; Jenkins et al. 1988; Scott et al. 2003), [[transportatio]]ne, [[vestitus|vestitu]] (Lieberson 2000), omnibus rebus [[technologia]]e, et innumerabilibus aliis rationibus. Vicissitudinem omnium rerum effecit hoc bellum, "[[globalizatio]]" quoque (Lockwood 2003; Miller 2007).
[[Fasciculus:Franz Bopp (2).JPGjpg|thumb|150px|[[Franciscus Bopp]], unus ex conditoribus studii [[linguae Proto-Indo-Europaeae|linguarum Proto-Indo-Europaearum]].]]
 
Artes liberales in maximis gratiosisque mundi societatibus sunt fecundus notarum culturalium fons. Multi igitur criticorum earum artium commentarii quaestiones evolutionis culturae attingunt; nec non anthropologi eas, praecipue in societatibus parvis remotisque, investigaverunt. [[Tikopia]]e, in una ex [[Disiunctae Polynesiae Occidentalis insulae|Disiunctis Polynesiae Occidentalis insulis]] in [[Melanesia]], [[Raimundus Firth]] et James Spillius (1963) discipulus mutationes rituum paganorum inter annos [[1929]] et [[1952]] investigaverunt; varii quoque anthropologi in effectus [[Christianitas|Christianitatis]] in diversis [[Oceania]]e culturis inquisiverunt (Boutilier, Hughes, & Tiffany 1978). [[Adrienna Lois Kaeppler|Adrienna L. Kaeppler]], nunc curator [[ethnologia]]e [[Oceania|Oceanicae]] apud [[Museum Nationale Historiae Naturalis (Vasingtonia)|Museum Nationale Historiae Naturalis]], exquivisit (1970) quomodo quidam [[saltatio]] grandis, visa descriptaque in [[Tonga|Insulis Benevolis]] a [[Iacobus Cook|Praefecto Cook]] anno [[1773]], erat saeculo undevicensimi exeunti facta in saltationem ''[[lakalaka]]m,'' quae anno [[2003]] ab [[Societas Educativa, Scientifica, et Culturalis Consocietatis Nationum|UNESCO]] declarata est Opus Summo Artificio Factum Hereditatis Oralis et Non Tractabilis Hominum.<ref>[[Anglice]]: ''Masterpiece of the Oral and Intangible Heritage of Humanity.''</ref> In [[musica]], Iacobus W. Love, anthropologus Americanus, carmina puerorum [[Samoa]]norum tractans (1991) paene ut si ipsa fuerint vivae corporis compages, commutationes in eorum [[phonema]]tibus, [[morphema]]tibus, [[melos|melis]], [[rhythmus|rhythmis]], structuris, et significationibus indagavit, ut has commutationes habere notas easdem mutationibus in [[species|speciebus]] [[biologia|biologicis]] a [[Lex Williston|Lege Williston]] descriptis confirmaret. Etiam celeritatem mutationum in nonnullis [[puer]]orum [[carmen|carminibus]] respexit—parvum exemplum magnae quaestionis [[celeritas|celeritatis]] evolutionis culturalis (Carneiro 2003:169–173).