Quantum redactiones paginae "Eryx" differant

Content deleted Content added
Nuada (disputatio | conlationes)
No edit summary
Linea 59:
 
== Historia ==
[[File:Map of the Mura di Erice.png|thumb]]
 
=== De historia habitationis ===
A temporibus antiquissimis mons Eryx hominibus habitationem praebuit. In summo monte templum aedificatum erat supra hominum memoriam [[Aphrodite|Aphroditae]] dicatum. Templum ab [[Aeneas|Aenea]]<ref>[[Strabo]] 13.608; [[Publius Vergilius Maro|Verg.]] ''[[Aeneis|Aen.]]'' 5.759.</ref> aut ab [[Eryx (mythologia)|Eryce]],<ref>Serv. Aen. 1.570; [[Diodorus Siculus|Diod.]] 4.83.</ref> Aphrodites et [[Butes|Butae]] filio, conditum esse fertur. Rebus mythologicis praetermissis, urbs Eryx antiqua videtur esse condita ab [[Elymi]]s, qui olim ex [[Asia Minor|Asia Minore]] in Siciliam occidentalem migraverant.<ref>[[Thucydides|Thuc.]] 6.2; [[Strabo]] 13.608.</ref> Itaque fuerunt qui sacra Aphroditae in templo facta orientalis originis notam prae se tulisse dicerent, nam hierodulos<ref>Qui a Romanis servi Venerii dicti sunt; Cic. ''Verr.'' 2.3.87; 2.3.144; etc.</ref> et praesertim hierodulas putaverunt ad prostitutionem sacram se accommodasse. Quae quidem opinio iam obsoleta facta esse videtur studiis in testimoniorum fidem penetrantibus.<ref>De Eryce, v. Budin (2008: cap. 7.).</ref>