Quantum redactiones paginae "Proxenia" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
In Graecia antiqua '''proxenia''' (προξενία) erat officium proxeni, id est eius qui in civitate quadam civium alterius civitatis velut patrocinio fungebatur atque res eorum curabat, si necesse foret. Ita exempli gratia [[Cimon]] proxenus [[Lacedaemon|Lacedaemoniorum]] [[Athenae|Athenis]] fuit.
 
Nonnumquam etiam civis peregrinus proxenus honoris causa creari poterat atque publice ob merita sustentabatur. Ita secundum [[Diogenes Laertius|Diogenem Laertium]]<ref>''Vita Xenophontis'' 8.</ref> Lacedaemonii [[Xenophon (scriptor)|Xenophonti]] apud se exsulanti proxeniam contulerunt.
 
Quod aevo antiquo proxeni faciebant hodie faciunt qui plerisque linguis Europaeis<ref>Francice, Hispanice, Theodesce etc. et Anglice.</ref> ''consules'' dicuntur nec quicquam tamen commune cum [[Consul|consulibus Romanis]] habent.
 
 
[[Categoria:Graecia antiqua]]