Quantum redactiones paginae "Orlophica" differant

12 octeti additi ,  7 years ago
+amatore
(+amatore)
 
== Rerum ordo ==
[[Bellum Russo-Turcicum (1768-1774)|Bello Russo-Turcico]] (1768-1774) [[Catharina II (imperatrix Russiae)|Catharina II]], imperatrix [[Russia]]e, ut [[Imperium Ottomanicum]] infirmaret, Gregorio Gregori filio Orlov amatore suo instigante, ut putatur, legatos ad duces [[Graecia|Graecorum]] misit, quibuscum Russi fide [[Ecclesiae Orthodoxae|Orthodoxa]] coniuncti erant.
 
Anno [[1769]] Catharina II classem 14 navium bellicarum comite Alexio Gregori filio Orlov fratreque Theodoro Gregori filio Orlov ducibus in [[Mare Mediterraneum]] navigare iussit. Vere anni [[1770]] apud [[Oetylum]] nave constituerunt et incolas [[Mane (paeninsula)|Manes]] paeninsulae [[Calamata]]eque ut rebellarent cohortati sunt.
13 996

recensiones