Quantum redactiones paginae "Potuit, decuit, ergo fecit" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
No edit summary
Linea 1:
'''Potuit, decuit, ergo fecit''' sunt verba quibus demonstratio [[Eadmer]]i in ''[[Tractatus de conceptione Sanctae Mariae|tractatu de conceptione Sanctae Mariae]]'' breviter recapitulatur, qui de ratione [[Immaculata Conceptio|immaculatae conceptionis]] dixit (de Deo loquens): '''Potuit plane, et voluit; si igitur voluit, fecit'''. Tractatus diutissime [[Anselmus Cantuariensis|Anselmo]] et posthaec incerto auctori nomine "pseudo-Anselmus" nuncupato attributum est. Verba igitur quattuor nostra Anselmo saepe per errorem adscribuntur, sed neque Anselmus, neque Eadmer, neque [[Duns Scotus]] (qui argumentum Eadmeri mox reformulavit) hanc locutionem invenit. Primus qui ita verbis quattuor syllogismum exprimit fuit ut videtur quidam Scoti discipulus.<ref>Ruggero Rosini, ''Mariologia del beato Duns Scoto''. Castelpetroso: Editrice Mariana, 1994) {{Google Books|tRLTAQAAQBAJ|cf. p. 76 versionis Anglicae}}</ref>
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>
 
== Nexus externi ==
* Eadmeri "[http://gallica.bnf.fr/ark:/12148/bpt6k54939541/f153.image Potuit plane, et voluit; si igitur voluit, fecit]": {{PL}} 159, 305D
* [http://taylormarshall.com/2011/12/potuit-decuit-ergo-fecit-four-latin.html De hac locutione]
 
[[Categoria:Aphorismi]]