Quantum redactiones paginae "Cyrus Minor" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
[[Imago:Persian_Empire,_490_BC.gif|thumb|upright=1.5|Iter Cyri a Sardibus usque ad [[Cunaxa]]m ubi interfectus est. Postea milites Graeci per montes ad [[Pontus Euxinus|Pontum]] redierunt.]]
'''Cyrus Minor'''<ref>Cicero, ''Senec.'' 17,59. ''Div''. 1,25,52.</ref> fuit filius regis Persarum, [[Darius II (rex Persarum)|Darii II]], et eius uxoris Parysatidis, frater minor [[Artaxerxes II (rex Persarum)|Artaxerxis II]] cui regnum eripere conatus est. Natus circa 424 a.C.n., anno [[401 a.C.n.]] pugna apud Cunaxam in [[Babylon|Babylonia]] occisus est. ''Minor'' dicebatur ne confunderetur cum magno [[Cyrus II (rex Persarum)|Cyro]], conditore [[Imperium Persarum|imperii Persici]]. De eius vita praecipuus fons nobis est scriptor Graecus [[Xenophon (scriptor)|Xenophon]], qui Cyrum in bello adversus fratrem comitatus est. Cui tamen fonti non fides sine suspicione habenda est : nimis enim Cyro favet.