Quantum redactiones paginae "Ulixes" differant

632 octeti additi ,  6 years ago
m
Summarium vacuum
(varia)
m
{{L1}}
{{pro pagina discretiva vide|Ulixes (discretiva)}}
[[Fasciculus:Polyphemus Eleusis 2630.jpg|thumb|Rerum gestarum Ulixis imago fere antiquissima: nautae [[cyclops|cyclopem]] [[Polyphemus|Polyphemum]] ebrium excaecant (cf. ''[[Odyssea]]'' lib. 9). "[[Amphora Eleusinia]]" c. 660 a.C.n. ([[Museum Archaeologicum Eleusinium]])]]
[[Fasciculus:NAMA Ulysse & sirène 1.jpg|thumb|upright=0.8|Ulixes a [[Sirenes|Sirene]] temptatus (cf. ''[[Odyssea]]'' lib. 8). Lecythus, opus "[[pictor Edimburgensis|pictoris Edimburgensis]]", [[Eretria]], saec. VI a.C.n. exeunte ([[Museum Archaeologicum Nationale (Athenae)|Museum Archaeologicum Nationale]] [[Athenae|Athenis]] 1130)]]
[[Fasciculus:Mnesterophonia Louvre CA7124.jpg|thumb|upright=1.5|Necatio [[Proci Penelopae|procorum]] (cf. ''[[Odyssea]]'' lib. 22). Crater, opus "[[pictor Ixionis|pictoris Ixionis]]", [[Campania]], c. 330 a.C.n. ([[Museum Lupariense]] CA 7124)]]
'''Ulixes''' (Graece {{Polytonic|Ὀδυσσεύς}}, '''Odysseus''') fuit heros [[mythologia Graeca|mythologicus Graecus]], rex [[Ithaca (insula)|Ithaca]]e, cuius gesta in [[Bellum Troianum|bello Troiano]] a [[Homerus|poeta]] ''[[Ilias|Iliadis]]'' cantantur. Errationes Ulixis bilustres patriam petentis, in ''[[Odyssea]]'' descriptae (cuius poematis fuit ipse protagonista), saepe a pictoribus antiquis commemoratae sunt. Odysseus inter personas tragoediarum ludorumque satyricorum Graecorum nonnumquam reperitur.
 
Omnia sequentia et praedicta omnia e variis fontibus, quorum in imo illa per saecula quiescebant, hausta sunt et pars maior illorum ab [[Homerus|Homero]] non scripta erat.
 
Ulixes adulescens ab [[Iphitus|Iphito]] arcum, quo ab [[Ilium|Ilio]] reversus impudentes procos domo in sua trucidabat, nactus est. Perinde [[Menelaus|Menelao]] [[Helena]]m petivit. Cum [[Menelaus]] ab [[Helena]] electus esset, Ulixes procos alios incitavit, ut ius iurandum iurarent, quo proci se marito adiuvando, cum is in periculo sit, obstringerent. Ulixes ipse [[Penelope|Penelopam]]m regis [[Sparta|Lacedaemonii]] filiam in matrimonium duxit. Helena rapta [[Menelaus]] procos pristinos ad ius conservandum evocavit, ut ei bellum in [[Phrygii|PhrygiosPhryges]] gerant, sed Ulixes, quo oraculum dixerat eum e bello post annos viginti reversurum esse, ius iurandum violavit et finxit se mente captum esse. [[Palamedes]] cum [[Telemachus|TelemachonTelemachum]] infantem in via patris posuerit, fraudem perfidiamque Ulixis sales serentis et equo iumentoque arantis ostendit. Domo [[Mentor]]i amico commendata deinde cum [[Danai]]s aliis in [[Ilium]] profectus est. Cum [[Achilles|Achille]] in insula [[Scyria]] invento et ad [[Ilium]] vento Ulixes [[Danai]]s aliis pugnantis se iunxit et bellum inter Troianum contra milites Iliacos, sed ante proelia cum [[Anchises|Anchise]] et aliis compluribus in [[Ilium]] ad tractandum de [[Helena]] reddenda introiit. Cum disceptationes perderentur, [[Danai]] urbem obsidione presserunt. Proelia inter sequenta Ulixes multis dolis eloquentiaque magna decertavit. Anno in decimo, quem [[Homerus]] in [[Ilias|Iliade]] descripsit, nuntios misit, ut iram [[Achilles|Achillis]] placident. Cum Ulixes et [[Diomedes]] castra Iliaca explorarent, [[Dolon]]em ceperunt et [[Rhesus|Rhesum]] occiderunt. Corpore defenso arma, quae [[Achilles|Achilli]] a [[Vulcanus (deus)|Vulcano]] procusa erant, ille cum [[Aiax maior|Aiace]] servavit. Postquam ab [[Helenus|Heleno]] capto de modo urbis capiendae certior factus erat, [[Ilium|Ilion]] exploravit, signum [[Minerva]]e ex urbe furatus est, [[Palamedes|Palameden]] necavit, consilium dedit, ut [[Danai]] equum ligneum aedificarent.
 
Alta [[Ilium|Ilio]] capta, Ulixes [[Ithaca (insula)|Ithaca]]m profectus est et mare altum per bilustrem pererravit. Primo cum [[Cicones|Ciconibus]] pugnavit tum [[Lotophagi]] visit postremo [[cyclops|cyclopem]] [[Polyphemus|Polyphemum]] lumen privavit. Qua de causa deus [[Neptunus (deus)|Neptunus]], Polyphemi pater, errationem illius propagavit. Comites stulti, quem utrem Aeolus ventis adversis plenum illis dederat, cum Ithacam viderent, aperuerunt, quare naves rursus iactarentur. Postea [[Laestrygones]], qui hominum corporibus vivunt, paene omnes naves Ulixis destruxerunt. Una nave ad [[Circe]]s insulam applicavit, ubi [[Tartarus|Tartarum]] descendit, ut e [[Tiresias|Tiresia]] res futuras quaeret. Re confecta cantus [[Sirenes|Sirenum]] audivit, cum comites, quia ceram in auribus haberent, intacti navem praeter insulam celerrime remigarent. Ulixes navem ultimam inter [[Scylla (monstrum marinum)|Scyllam]] [[Charybdis|Charybdemque]] transgubernavit et deinde navem ad insulam [[Thrinacia]]m, ubi boves [[Sol]]is pasti sint, applicavit. Boves [[Sol]]is a comitibus praecepti tiresici obliviscentibus feriti sunt, qua de causa navis tempestate furiosa perivit et Ulixes solus, qui monnuerat, ut boves non ferirentur, superavit. Ulixem superantem [[Calypso]] nympha annos per septem insula [[Ogygia]] reprehendit. Insula relicta, a tempestate Neptunia litora [[Phaeaces|Phaeacum]] impulsus est, unde rex [[Alcinous]] et filia [[Nausicaa]] illum in Ithacam miserunt. Patria adepta, Ulixes impudentes [[Proci Penelopae|procos]] domo in sua trucidavit et cum Penelopa ad mortem inientem feliciter vixit.
 
== Bibliographia ==