Quantum redactiones paginae "Cyrus Minor" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
'''Cyrus Minor'''<ref>Cicero, ''Senec.'' 17,59. ''Div''. 1,25,52.</ref> fuit filius regis Persarum, [[Darius II (rex Persarum)|Darii II]], et eius uxoris Parysatidis, frater minor [[Artaxerxes II (rex Persarum)|Artaxerxis II]] cui regnum eripere conatus est. Natus circa 424 a.C.n., anno [[401 a.C.n.]] pugna apud Cunaxam in [[Babylon|Babylonia]] occisus est. ''Minor'' dicebatur ne confunderetur cum magno [[Cyrus II (rex Persarum)|Cyro]], conditore [[Imperium Persarum|imperii Persici]]. De eius vita praecipuus fons nobis est scriptor Graecus [[Xenophon (scriptor)|Xenophon]], qui Cyrum in bello adversus fratrem comitatus est. Cui tamen fonti non fides sine suspicione habenda est : nimis enim Cyro favet.
 
Anno [[407 a.C.n.]] [[Satrapes|satrapes]] [[Lydia (satrapia)|Lydiae]], [[Phrygia|Magnae Phrygiae]], [[Cappadocia (provincia Romana)|Cappadociae]]<ref>[[Hellenica (Xenophon)|Hell.]] I,4,3. [[Anabasis (Xenophon)|Anabasis]] I,9,7.</ref> a patre factus navalibus copiis praepositus est, quae cum [[Lacedaemon|Lacedaemoniis]] adversus [[Athenae|Athenienses]] pugnare deberent. Tunc socios pecunia saepe adiuvit necnon novas naves plus quam semel ministrando (nam maritimis proeliis Lacedaemonii plures clades ab Atheniensibus acceperunt). Patre vero mortuo anno [[404 a.C.n.]] insidias fratri [[Artaxerxes II (rex Persarum)|Artaxerxi]] regnum occupanti parare a [[Tissaphernes|Tissapherne]], satrapa [[Ionia|Ioniae]], accusatus, nisi precibus matris Parysatidis donatus esset, in satrapiam salvus non redisset, ubi iniuriam sibi factam ulcisci constituit. A quo tempore magnum exercitum colligere coepit, tamquam expeditionem adversus [[PisidiumPisidia|Pisidas]] pararet.
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>