Quantum redactiones paginae "Regnum Asturorum" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
m →‎Historia: Peregrinatio Compostellana
Linea 42:
Mos erat apud reges ut etiam inter familiares pugnarent ad imperium obtinendum. Froila ipse suum fratrem Vimaranum ob regni exoptandi accussationem propria manu occidisse videtur. Post Froilam a nobilibus quoque interfectum, reges inertes nominati, quia paene bellum non ullum gesserunt, regnaverunt. Hi fuerunt [[Aurelius (rex Asturorum)|Aurelius]] ([[768]] – [[764]]), [[Silo (rex Asturorum)|Silo]] ([[774]] – [[783]]), [[Mauregatus (rex Asturorum)|Mauregatus]] ([[783]] – [[789]]) atque [[Veremundus I (rex Asturorum)|Veremundus Diaconus]] ([[789]] – [[791]]).
 
Vermudo successit [[Alphonsus II (rex Asturorum)|Alphonsus Secundus Castus]], omnium regum Asturum fortissimus, qui multa proelia adversus Mauros gessit, etiam Olissiponem oppugnans. Eo regnante, sepulcrum in Iria Flavia inventum est quod Sancti Iacobi apostoli reliquias continere dicebatur. Alphonsus iussit ut templum supra tumulum exstrueretur et locus a [[Peregrinatio ad CompostellamCompostellana|peregrinis ex tota Europa qui reliquias viderent frequentatus est usque ad praesens]].
 
Huic successit [[Ranimirus I (rex Asturorum)|Ranimirus I]] (842 – 852) qui [[Gallaecia]]m regebat. Cum tamen in [[Bardulia]] uxorem duceret, nobilis Nepotiani nomine adversum Ranimirum seditionem ad regnum obtinendum movit. Hac re cognita, Ranimirus in Ovetum profectus est et Nepotianum caecatum in monasterio totam vitam inclusit. Eo tempore Normanni ex Regni oris fugati sunt post crudelia proelia et direptiones.