Quantum redactiones paginae "Plato" differant

Content deleted Content added
m →‎Expeditio in Siciliam prima: Grammatica, orthographia
Linea 29:
Anno 388 Plato primo iter in Siciliam fecit. Initio autem Italicam terram applicuit ubi saeculo quinto a.C. secta [[Pythagoras|Pythagoranismi]] cuiusdam momenti erat. [[Tarentum|Tarenti]] nactus est [[Archytas|Archytam]] hominem publicum et mathematicum, cuius mox hospes factus est. Ab eo studiose aenigmata mathematica doceri cupivit. Traditur ibi etiam [[Timaeus Locrus|Timaeo Locro]] occurrisse, quem in opere ''[[Timaeus]]'' cum magistro Socrate disputare depinxit. Demum [[Syracusae|Syracusas]] ventum est, quam urbem eo tempore [[Dionysius Maior|Dionysius I]] regebat.
 
Relationes commorationis philosophi in Sicilia magna ex parte dubiae sunt. Cum temporibus antiquis philosophi crebro regiscum regibus colloquentes disceptantesque fingerentur hodie narrationes quae tunc gererit ipse in fontibus traditae dubitantur. Constat tamen Plato rege frequenter usum esse propterque nimiam liberalitem dicendi eum in se conversisse, attamen affinem eius nomine [[Dio Siculus]] allexisse, hactenus ut sibi praeceptisque gratissimus atque attentissimus factus sit. Vitam quidem satis luxuriosam [[Magna Graecia|Magnae Graeciae]] sprevisse ex septimo epistulo eius cognovimus.
 
Affirmant quidem fontes SocratemPlatonem demum regi ingratum factum atque servitudini mandatum esse, quo iugo paulo post liberato Athenas reversus est. Lacedaemonius quidam nomine Pollis eum mandatu Dionysii in [[Aegina (insula)|Aeginae]] foro vendidisse, quem comparatus ille Anniceris Cyrenaeus magnanimitate commotus iterum liberavisse aiunt. VersimiliterVerisimiliter autem DionyisusDionysius huius rei conscius non fuit cum navem ex SiciliasSicilia reddentemredeuntem re vera aut a [[Lacedaemon|Lacedaemoniis]] aut ab [[Aegina (insula)|AeginaeisAeginetis]] tunc Atheniensibus confligentibus captam esse creditur.
 
=== Quomodo scholam instituerit ibique docuerit ===