Quantum redactiones paginae "Iacobus Wales" differant

503 octeti additi ,  8 years ago
Summarium vacuum
m (Nexum "Libertarianismus" restituimus.)
No edit summary
 
'''Iacobus Donal Wales,''' vel fortasse accuratius '''Iacobulus Donal Wales,''' Anglice '''Jimbo''' per ludibrium appellatus ([[Anglice]]: ''Jimmy Donal Wales,'' natus in Huntsville [[Alabama]]e die [[8 Augusti]] [[1966]]), est conditor adiutorque [[Vicipaedia]]e [[encyclopedia]]e [[interrete|interretialis]].
 
Natus est in urbe [[Huntsville (Alabama)|Huntsville]], civitate [[Alabama]], ubi in [[Schola Randolph]] studuit. Deinde gradus baccalaurei ab [[Universitas Auburn|Universitate Auburn]] et magistri ab [[Universitas Alabamae|Universitate Alabamiense]] accepit. Etiam gradum doctoris prosecutus est, sed non accepit. Die [[15 Ianuarii]] [[2001]] cum [[Larry Sanger]] et aliis Vicipaediam constituit et inceptus princeps fautor fit. In collegio [[Vicimedia]]rum servit. Nunc [[Londinum|Londinii]] habitat.
 
Ipse [[Obiectivismus|Obiectivismum]] acriter sustinet,<ref>David Runciman, "Like Boiling a Frog," ''London Review of Books,'' 28 Maii 2009, librum ''The Wikipedia Revolution,'' ab Andrea Lih scriptum, inspiciens.</ref> et se adsectatorem [[libertarianismus|libertarianismi]] appellavit.
26 060

recensiones