Quantum redactiones paginae "Graecia antiqua" differant

Content deleted Content added
Linea 25:
Incrementum Athenarum potentiae Lacedaemonibus metum excitavit. Hunc metum (secundi) [[Bellum Peloponnesiacum|Belli Peloponnesiaci]] veram causam esse dixit Atheniensis [[Thucydides]], qui historiam belli scripsit. Athenienses divites, audaces, potentes erant, sed intra duos annos pestilentia permultos (inter quos primum eorum [[Pericles|Periclem]]) interfecit. Anno [[425 a.C.n.|425]] tamen Pylii Sphacteriaeque Athenienses 120 Lacedaemonios ceperunt. Proximo anno, Delii Boeotiique Athenienses devicerunt ; anno [[421 a.C.n.|421]], pacem sic dictam [[Nicias|Niciae]] Athenienses Lacedaemoniique instituerunt.
 
Pax tamen non duravit. Anno [[418 a.C.n.|418]], [[Mantineia]]e contra Athenienses Lacedaemonii se adhuc terra fortissimos esse demonstraverunt; deinde autem cives Athenarum se mari audacissimos esse demonstraverunt. Ad [[Sicilia]]m navigaverunt et maximam urbium insulae [[Syracusae|Syracusas]] oppugnaverunt, sed anno [[413 a.C.n.|413]] deleta est tota eorum classis. Nihilominus Athenienses cum ultima pecunia eorum naves plures construxerunt, [[Alcibiades|Alcibiade]]que duce anno [[410 a.C.n.|410]] plures (inter alias apud [[Cycicus|Cycicum]] vicerunt. Deinde autem ([[407 a.C.n.|407]] ad [[406 a.C.n.|406]]) apud [[Notium]] classis Atheniensium devicta est (non Alcibiades sed praefectus suus Antiochus temere Lacedaemonios oppugnaverat, tamen Alcibiades missus est). Eodem anno autem iterum Athenae resurrexerunt sineque Alcibiade apud [[ProeliumPugna apud Arginusas commissa
|Arginusas]] vicerunt. Denique anno [[405 a.C.n.|405]] [[Aegospotami|Aegospotamis]] Lacedaemonii ultimam classem Atheniensium plane destruxerunt et [[Hellespontus|Hellespontum]] ceperunt. Sine frumento, quod ex [[Pontus|Ponto]] afferebatur, Athenienses superesse non poterant, et Lacedaemoniis se dederunt.
 
=== Hegemonia Thebaica ===