Quantum redactiones paginae "Regnum Sassanidarum" differant

Content deleted Content added
m Imago Eroberungen-Islam.JPG deleta est ex Communibus ab Natuur12. Ille hanc rationem dedit: Per commons:Commons:Deletion requests/File:Eroberungen-Islam.JPG
Linea 75:
Chosroe II interfecto Cabades II paucos menses regnavit. Deine tempora instabilia atque tumultosa secuta sunt duodecim fere principibus ac regibus brevi tempore regnantibus. Quamquam licuit solum masculos heredes creari, etiam duae filiae Chosrois principatum obtinuerunt.
 
 
[[Fasciculus:Eroberungen-Islam.JPG|thumb|300px|Expansio Islamica saeculo septimo.]]
Finis regni Sassanidarum iam afflicti sub dominatione [[Isdegerdes III|Isdegerdis III]] (632–651) paratum est per exercitus [[Arabes|Arabum]] [[Islam|islamicorum]] simul provincias orientales imperii Byzantini cum [[Irakia|Irakiam]] Persicam invadentes. Amotio regni clientis [[Lachmidae|Lachmidarum]] iussu Chosrois anno 602 vitium fuisse se praebuit. Tamen Persae forte restiterunt et repugnaverunt. Exeunte anno [[634]], invasores ''proelio super ponte'' apud Kufa repellere et e Mesopotamia fugare contigit, denique autem duobus cladis Sassanidae devicti sunt: primum in [[Proelium apud Cadesiam|proelio apud Cadesiam]] anno 636, quare urbs [[Ctesiphon]] et [[Mesopotamia]] regno amissae sunt, et iterum in [[Proelium apud Nehawend|proelio apud Nehawend]] medio in Persia propria anno 642 victi sunt. Isdegerdes se in fugam coniecit; alii nobiles Persici pacti sunt cum invasoribus, alii proeliis dimicati sunt. Isdegerdes III denique anno 651 (aut 652) prope [[Margiana|Alexandria Margiana]] (Merw) a quodam servo interfectus est. Id enim interitus regni Sassanidarum fuit. Quaedam provinciae (e.g. Deylamia) tamen perdiu invasoribus restiterunt. Iacturae [[Arabes|Arabum]] immanes fuerunt. Etiam [[Islamisatio]] regionis lentissime processit; Solum ex saeculo nono [[Religio Islamica|religio Islamica]] in Persia praevaluit; etiam saeculo duodecimo communio religiosa [[Zoroastrismus|Zoroastrica]] inveniri potuisse videtur. Nonnulli gentes nobiles excidio regni Sassanidarum superfuisse et cum Arabibus foedum inisse videntur, quomodo territoria sua etiam longe regnaverunt.