Quantum redactiones paginae "Plutarchus" differant

Content deleted Content added
de "Vita Marci Antonii"
m →‎Vita et opera: Orthographia
Linea 6:
Plutarchus nobili loco natus est in [[Boeotia]]e civitate, [[Chaeronea]]e, post annum quadragesimum quintum, cum cuncta iam [[Graecia]] pars erat imperii Romani. Athenis artem orandi discebat et [[philosophia]]m. Praeter peregrinationes perpaucas, cum [[Alexandria]]m et Asiam Minorem visitaret, Romam etiam compluries, totam vitam Chaeroniae egit, in latifundio, regebatque scholam, cum familia, et amicis et discipulis.
 
Scriptor honoratus multos viros illustres in re publica administranda versatos poterat in numero amicorum ducere suorum, ut Senecionem et Fundanum, qui etiam civitate Romana eum donaverunt, sed in rebus publicis Romanis ipse versari numquam studebat, nam Graecum ante omnia esse se sentiebat, neque nomine suo Romano, Mestrio utebatur. Officiis quoque tantum Graecis fungebatur, [[Delphi]]s enim sacerdotium quoddam gerebat ApollinsApollinis.
 
Opera permulta scribebat, etsi dimidia pars eorum nobis superest. Quae collegit et curavit Maximus Planudes in saeculo tertio decimo, et in partes duas divisit. Pars prima operum Plutarchi titulum "[[Plutarchi Moralia|Moralia]]" habent, atque septuaginta et octo continent scripta, quorum aliquot sine dubio aliorum scriptorum libri sunt. Pars altera est hoc opus, quod inscribitur "[[Vitae parallelae]]", cuius ad scriptorem ipsum deduci potest constructio.