Quantum redactiones paginae "Medium aevum" differant

m
Summarium vacuum
(picturam mutavi)
m
 
[[Fasciculus:Cleric-Knight-Workman.jpg|thumb|300px|Tres ordines societatis mediaevalis: "oratores", "bellatores" et "laboratores" (''Li Livres dou Sante'', saeculum XIII)]]
{{Aeva historica}}
'''Medium Aevum''' aera [[historia]]e [[Europa]]e inter [[Aevum Antiquum]] et [[Novum aevum]] fuit, id est circa ab anno [[500]] ad annum [[1500]]. Aetas dissolutione structurarum [[Imperium Romanum|imperii Romani]] nota est et ortu momentorum potestatis novorum plus septentrionalis Europa, sicut [[Regnum Francorum]]. Medio aevo traditiones rei publicae et philosophiae Romanorum, [[Germani|Germanorum]], ac [[Slavi|Slavorum]] et mores [[Religio Christiana|Christiani]] conducti erant. Societas et res publica [[Ordo (Medium Aevum)|ordinibus]] ac [[Ius feudale|iure feudali]] distributa et visione mundi Christiana formata erant.
 
Verbum peiorativum ''Medium Aevum'' fuit inventio [[humanista]]rum, qui aetates Graecorum ac Romanorum verebantur.Primus qui inter humanistas dixit "medium aevum" fuit Franciscus Petrarca. Cum vitam "Aetatis Antiquae" [[Aevum litterarum artiumque renatarum|aevo antiquitatis renascente]] restituere vellent, tempus de fine imperii Romanorum ad tempus suum aevum intercessum sive medium viderunt.
 
{{Aeva historica}}
== De ordinatione temporis ==
Historiographia hodierna nondum data singularia determinatione medii aevi constituere conatur, sed de transituibus fluentibus proficiscitur. Inter saecula [[Migratio gentium|migrationis gentium]] [[Saeculum 4|IV]] ac [[Saeculum 8|VIII]] et denuo de saeculo [[Saeculum 15|XV]] ad saeculum [[Saeculum 16|XVI]] conditiones rei publicae et structurae societatis commutabant. Exempla harum commutationum sunt [[edictum Mediolanense]] ([[313]]), invasio [[Hunni|Hunnorum]] ([[375]]), occupatio Romae per [[Visigothi|Visigothos]] ([[410]]), dimissio [[Romulus Augustus|Romuli Augustuli]] ([[476]]), aut etiam [[Hegira]] [[Machometus|Machometi]] ([[622]]) et [[Proelium apud Transductos Promontorios|invasio Maurorum in Hispania]] ([[711]]). Finis medii aevi rursum signatur eventibus sicut inventio [[typographia]]e litteris mobilibus (ca. [[1450]]), occupatio [[Constantinopolis]] ([[1453]]), conclusio [[Recuperatio Hispanica|Recuperationis Hispanicae]] et inventio [[America]]e (utraque [[1492]]) aut initium [[Reformatio]]nis [[Martinus Lutherus|Luthero]] ([[1517]]).