Quantum redactiones paginae "Codex Voynich" differant

Secundum recentes indagationes<ref>Arthur O. Tucker et Rexford H. Talbert, "A Preliminary Analysis of the Botany, Zoology, and Mineralogy of the Voynich Manuscript", in : ''HerbalGram'', 2013, volumen 100, pp. 70-75.</ref> quas Arthur O. Tucker et Rexford H. Talbert fecerunt de plantis et fruticibus quae delineantur in codice Voynich, eae originem habent in America Centrali, in Mexica. Igitur lingua qua scribitur liber verisimiliter lingua Mexicana est (Nahuatl sive Asteca lingua).
 
Ambo auctores Arthur O. Tucker et Rexford H. Talbert magnam similitudinem invenere inter plantam descriptam in codice Voynich et eandem (xiuhamolli vel xiuhhamolli) quae delineatur in codice botanico Mexicano anni 1552 cui nomen [[Codex Cruz-Badianus]].
 
Sub variis plantis insunt brevis scriptio qui fortasse nomen plantae est. Fortasse haec nomina clavem dabunt ad librum intelligendum qui igitur non cryptographice sed vero sermone humano scribitur.
Usor anonymus