Quantum redactiones paginae "Ioannes Turgenev" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 67 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q42831 sunt
No edit summary
Linea 19:
Anno [[1843]] Ioannes Turgenev cognovit cantricem [[Francia|Francogallicam]] nomine Paulina Viardot-Garcia (''Pauline Viardot-Garcia'', [[1821]] – [[1910]]). Amicitia cum illa illiusque familia per totam vitam scriptoris duravit, eius creaturam affecit. Suae caritatis ad Paulinam causa, Turgenev saepe peregre colebat.
 
Annis [[1847]] – [[1852]] Turgenev creavit series narrationum nomine ''Scripta venatoris'' («Записки охотника»), ubi qualitates positivas ac iniuriam agricolarum Russicorum monstravit. (Liber ille fuit argumentum pro abolutione servitii in Imperio Russico.) Ioannes Turgenev etiam creavit certas fabulas ut ''Rudin'' («Рудин», anno [[1856]]), ''Pridie'' («Накануне», anno [[1860]]), ''[[Patres et filii]]'' («Отцы и дети», anno [[1862]]), ubi pulchritatem ac defecta culturae obsoletae nobilitatis Russicae cum [[Nihilismus|Nihilismo]] atque repraesentes epochae novae descripsit. In fabulis ''Fumus'' («Дым», anno [[1867]]) et ''Novitia'' («Новь», anno [[1877]]) est descriptio vitae [[Russi|Russorum]] peregre. Anno [[1882]] Turgenev creavit lyrico-philosophicos ''Versus in prosa'' («Стихотворения в прозе»).
 
Ioannes Turgenev mortuus est 22 Augusti Calendarii Iuliani ([[3 Septembris]] Calendarii Gregoriani) anni [[1883]] in ''Bougival'', prope [[Lutetia]]m, et successit tumulo terrae [[Petropolis|Petropoli]].