Quantum redactiones paginae "Poëtae Montis Atri" differant

Content deleted Content added
EmausBot (disputatio | conlationes)
m Bot 1 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:Q10350741 sunt
m +
Linea 2:
 
==Scaena==
[[Collegium Montis Atri]], quamquam solum viginti tres annos (1933–1956) superfuit et minus quam 1200 discipulos habuit, fuit una ex insignissimis [[educatio]]nis facultatisque [[ars|artisticae]] institutionibus. Magnum numerum [[artifex|artificium]] edocuit qui [[avant-garde]] in [[America Septentrionalis|America Septentrionali]] inter [[1960]] et [[1970]] duxerunt. Curriculum inauditum in [[ars oculorum|artibus oculorum]], [[litterae|litteris]], et [[ars exsecutiva|artibus exsecutivis]] habuit, ut in [[nomen proprium|nominibus]] suorum artificium et magistrorum hic perscriptorum videtur. Inter professors artium fuerunt [[Anni Albers|Anni]] et [[Iosephus Albers]], [[Ericus Bentley]], [[Ilya Bolotowsky]], [[Gulielmus de Kooning|Gulielmus]] et [[Elaine de Kooning]], [[Buckminster Fuller]], [[Lyonel Feininger]], [[Franciscus Kline]], [[Gualterius Gropius]], et [[Robertus Motherwell]]. Inter quorum discipulos fuerunt [[Ioannes Chamberlain]], [[Kenneth Noland]], [[Robertus Rauschenberg]], [[Dorothea Rockburne]], [[Ruta Asawa]], [[Stan Vanderbeek]], [[Kenneth Snelson]], et [[Cy Twombly]]. Inter professors [[ars exsecutiva|artium exsecutivarum]] fuerunt [[Ioannes Cage]], [[Merce Cunningham]], [[Ludovicus Harrison]], [[Roger Sessions]], [[David Tudor]], et [[Stefan Wolpe]]. Inter professores et discipulos [[litterae|litterarum]] fuerunt [[Robertus Creeley]], [[Fielding Dawson]], [[Eduardus Dorn]], [[Robertus Duncan]], [[Paulus Goodman]], [[Francine du Plessix Gray]], [[Hilda Morley]], [[Carolus Olson]], [[M. C. Richards]], [[Arthurus Penn]], et [[Ioannes Wieners]]. Inter professores visitantes fuerunt [[Albertus Einstein]], [[Clemens Greenberg]], et [[Gulielmus Carolus Williams]]. <!--ADD RE OLSEN & MANIFESTO RE PROJECTIVE POETRY &C-->
 
==Versus proiectivus==
Anno [[1950]], [[Carolus Olson]], unus ex poetis Montis Atri, ''[[Projective Verse]]'' protulit, commentarium [[semen|semina]] ulterioris [[evolutio]]nis praebentem, in quo poposcit poesim compositionis "agri aperti" in loco translaticiarum formarum poeticarum occlusarum substituere formas ex tempore factas<!--improvised--> quae res in poemate contentas remitteret, hác formá in [[versus|versu]] conditá et unoquoque versu [[unitas]] [[respiratio|spiritus]] dictique fore; res praeterea quae in textu continebantur in "una [[perceptio]]ne ad aliam perceptionem statim et recte [ducente]" consistere.<ref>[[Anglice]]: "one perception immediately and directly (leading) to a further perception."</ref> Hic commentarius quasi edictum poetarum Montis Atri factus est.<!--PLUS IN EN:-->
 
==Adnotationes==