Quantum redactiones paginae "Lingua Sinensis" differant

Content deleted Content added
EmausBot (disputatio | conlationes)
m Bot 1 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q9192 sunt
No edit summary
Linea 2:
'''Lingua Sinensis Mandarinica''' ((Pinyin) Guān Huà; Sinice simplificato / translaticio) 官话 /官話 significans "publica loquela" seu "magistratuum loquela") est maxima orbis terrarum lingua quod ad numerum loquentium 845 234 000 anno 2009 datum<ref> Lewis, M. Paul (ed.), 2009. Ethnologue: Languages of the World, Sixteenth edition. Dallas, Tex.: SIL International. Online version: http://www.ethnologue.com/.</ref>. Haec lingua constat in variis dialectis qui multo inter se discrepant pronuntiatu et vocabulario.
 
Quod autem maximum distinguit dialectos Mandarinicas ab aliis linguis Sinicis est phonematis paucitas et multisyllabicapolysyllaba verborum morphologia. Quia lingua Mandarinica paucis syllabis utitur, multi [[character]]es idem pronuntiatum habent. Quod confusio crearet, sed loquentes Mandarinici verba multisyllabicapolysyllaba ex singulis characteribus significatu similibus creare soliti sunt, ut ambiguitates evitentur. Exemplum quod datur est 'medicus', quod in lingua Cantonensi 醫 yi1 tandum redditur, dum in lingua Mandarinica 醫生 yi1 sheng1 redditur ("medicus eruditus" seu "medicinae eruditus" <ref>De orgine verbum 醫生 yi1 sheng1 lege apud
http://www.chineseetymology.org/CharacterEtymology.aspx?characterInput=%E7%94%9F
Hodie 生 varios significatus habere potest in verbis compositis sicut "vita" et "nasci", sed potest certe in verbum 醫生 melius verti in "medicus eruditus" seu "medicinae eruditus" cum ad hominem spectat.</ref>) et habetur ut singulum verbum idem significans.