Quantum redactiones paginae "Chrestus Tsuntas" differant

cv
(cv)
 
== Vita ==
Natus est in [[Stenemachos|Stenemacho]] ({{Polytonic|Στενήμαχος}} [[Thracia]]e; hodie ''Asenovgrad'' in [[Bulgaria]]), scholamscholas superioremsuperiores [[Philippopolis|Philippopoli]] et [[Athenae|Athenis]] frequentavit universitatesque [[Universitas Hannoverensis|Hannoverensem]] (ubi arti ingeniariae studuit), [[Universitas Monacensis|Monacensem]] et [[Universitas Ienensis|Ienensem]] (ubi philologiae archaeologiaeque). Anno [[1886]] palatium [[Cultura Mycenaea|Mycenaeum]] [[Tiryns|Tirynthe]] sitam repperit. Etiam effossiones palatii [[Mycenae|Mycenarum]] magni momenti exsecutus est et alios archaeologicos culturae Mycenaeae et [[Aetas Aenea|Aetatis Aeneae]] locos circumscripsit. Tsuntas situs sepulcrales variis in [[Cyclades|Cycladum]] insulis investigavit. Inter annos [[1898]]-[[1899]] investigationibus suis fultus terminum technicum "[[Cultura Cycladum]]" ({{Polytonic|Κυκλαδικός πολιτισμός}}) formavit. Professor meruit apud [[Universitas Athenarum|universitatem Athenarum]]. Anno [[1926]] inter primos sodales [[Academia Athenarum|Academiae Athenarum]] electus est.
 
== Bibliographia ==
* Diamantis Panagiotopoulos: "Tsountas, Christos". In: Peter Kuhlmann, Helmuth Schneider, edd.: ''Geschichte der Altertumswissenschaften. Biographisches Lexikon'' (''Der Neue Pauly. Supplemente'' vol. 6). Stutgardiae: Metzler, 2012, ISBN 978-3-476-02033-8. Coll. 1234–1235
 
== Nexus externi ==