Quantum redactiones paginae "Vanilla" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 9:
 
Deinde [[saeculum 15|saeculo XV]] [[Ferdinandus Cortesius|Hernán Cortés]] ex Hispania advectus Aztecos imperio subiecit vanillamque in Europam importavit una cum [[patata]], [[lycopersicum|lycopersico]], [[chili]] ceterisque herbis notis. Itaque nobilitas Europaea cacaonem bibere et socolatam vanilla mitigatam edere didicit. Vanilla etiam [[philtrum|philtro]] utebantur. Mercatus vanillae per saecula paene omnino penes Hispanos fuit, nam ''Vanilla planifolia'' nusquam nisi in Hispanorum coloniis Americanis crescebat. Etiam appellatio ''vanillae'' Hispanorum est. Primum enim ''vainillam'' appellaverunt, per deminutionem ''vainae'', quod vocabulum ex ''vagina'' ( > *''vaγina'' > ''vaina'') natum est.
[[Fasciculus:Vanilla plantation in wood dsc00190.jpg|thumb|left|Vitis vanillae in stipite arboris serpens. (Plantagium Reunionense.)]]
 
''Vanilla planifolia'', vitis educatu difficilis, olim investigatoribus aenigma quoddam praebebat. [[Francia|Franci]], veri vanillae consumptores, colonias suas tropicas conabantur hac herba serpenti conserere, quae quidem nusquam nisi in regionuibus domesticis fructus ferre valebat. Ineunte saeculo XIX demum botanici causam perspexerunt. Ut fructus ferat, [[pollen]] ex [[Stamen (botanice)|staminibus]] in [[pistillum (botanica)|pistilla]] ferri debet. Pollinatio autem vanillae mirum in modum progreditur, nam certi tantum generis apes, in Mexico et alia America media indigenae, pollinatrices adprobat, sine quibus flos nonnullis horis marcescat.
 
Saeculo XIX in insula Borbonia (hodie [[Reunio|Réunion]]) accidit, ut digitorum agilitate apium opus rependeretur. Servi enim ex vicina insula [[Madagascaria]] importati cum [[coffea]]m et [[Nicotiana|tabacum]] colebant in [[plantagium|plantagiis]] Borboniae tum etiam ''Vanillam planifoliam'' ab anno 1819 colere conabantur, sed cum apes pollinatrices abessent, vites fructu vacuae manebant. Autumno aliquando anno 1841 Ferréol Bellier-Beaumont, dominus plantagii parvi, una cum [[Edmond Albius|Edmondo]], servo duodecenni, plantationes suas inspiciebat, cum unam inopinato vitem duas siliquas virides ferentem vidit. Etiam magis stupefactus audivit puerum sua manu, ferula bambusacea usum, vitem illam pollinasse. Mox Bellier-Beaumont in curru equo ducto circum Borboniam vehebat Edmondum, qui servos plantagiorum docebat manualem vanillae florentis pollinationem.<ref>Volsy-Focard (1862); Elcott (2004: cap.6)</ref> Quae ratio etiam hodie in usu est, ubicunque ''Vanilla planifolia'' colitur.
 
Anno 1948 servitus abrogata est in coloniis Francicis. Edmond paulo prius libertus factus nomen accepit Edmondum Albium. Quamquam inventione sua dominis plantagiorum divitias paraverat, ipse numquam pecuniam fecit. Quondam etiam in vincula coniectus erat gemmae furti condemnatus. Ad finem vitae beneficio domini pristini vixit. Unum et quinquaginta annos natus "miser et pauper" obiit, ut in actis diurnis insulae Reunionis narratum est. Sed insula bonum successum habebat, namque saeculo exeunte 200 [[tonna|t]] vanillam siccatam exportabat. ''Vanilla planifolia'' etiam in [[Madagascaria]]m, [[Tahitia]]m, [[Indonesia]]m, [[Africa orientalis|Africam orientalem]] translata est. Madagascaria in praesenti dimidium vanillae mundi parat.