Quantum redactiones paginae "Lucius Annaeus Seneca minor" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 7:
'''Lucius Annaeus Seneca,''' seu '''Seneca minor''', e [[Annaeus Seneca maior|Marco Annaeo Seneca]] et Helvia parentibus natus est [[Corduba]]e in [[Hispania]] [[Baetica]], verisimile [[4 a.C.n.]] fortasse [[1]] p.C.n. Mortuus est autem anno [[65]] p.C.n. [[Philosophia|Philosophus]] fuit [[Stoicismus|Stoicorum]] sectam secutus et idem vir rerum publicarum peritissimus nec non et [[poeta]].
 
Pater Senecae, [[Annaeus Seneca maior|''Seneca maior'']] dictus, ipse artem rhetoricam professus, liberos suos in urbem Romam misit, ut artes liberales et inprimis artem rhetoricam studerent. Seneca autem et philosophos audivit, e.g [[Sotion]], sectam [[Pythagoras|PytheagoricamPythagoricam]] secutum, et [[Sextius|Sextium]] et [[Attalus|Attalum]]. Gallio frater, maior natu, proconsul fuit in [[Achaia]], ubi anno fere [[53]] apostolum Paulum convenit. Nepotem denique habuit Lucanum poetam. Anno [[41]], [[Ti. Claudius Drusus Nero Germanicus|Claudio imperatore]], Seneca adulterii cum Livilla [[Caligula]]e sorore incusatus in [[Corsica]]m exilio missus est. Anno tamen [[49]] Agrippina minor, nove nupta imperatori, Senecam revocavit ut praeceptor [[Nero]]nis filii esset. Dein anno [[54]], Claudio defuncto, Nerone autem principatu potito, una cum Sexto Afranio Burro praefecto praetorio Caesaris consiliarius factus est. Seneca complura consilii causa scripsit opera—inter quos unum est, quod ''De Clementia'' inscribitur—ut demonstraret cur sapienter agat imperator qui clementia utatur. Ille autem princeps, [Nero Claudius Caesar Augustus Germanicus], anno [[65]], cum Seneca conscius et particeps Pisonis coniurationis suspicatus esset, nullo iudicio adhibito eum iussit semet interficere; quod fecit philosophus arteriis sectis in amicorum conspectu et colloquio. De sua morte celeberrima est [[Cornelius Tacitus|Taciti]] pagina (Annales, Liber XV).
 
== De operibus ==