Quantum redactiones paginae "Vanilla" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Vanilla 6beans.JPG|thumb|150px|Siliquae vanillae siccatae]]
 
'''Vanilla'''<ref>[[Reijo Pitkäranta]], ''Lexicon Finnico-Latino-Finnicum''. WSOY, 2001; [[Ebbe Vilborg]], ''Norstedts svensk-latinska ordbok''. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, Stockholm, 2009.</ref> est [[odor|aroma]] hodie inter omnes nationes pernotum, quod primum e [[siliqua (legumen)|siliquis]] ''[[Vanilla planifolia|Vanillae planifoliae]]'' accipiebatur, sed nostris temporibus, cum compositio chemica [[vanillinum|vanillini]] explicata sit, etiam, et quidem magis magisque, in laboratoriis chemicis paratur. Solum [[safranum]] sumptuositate vanillam superat. Vanilla est aroma ad compluria alimenta utile, sicut ad [[socolata]]m, quae sine addita vanilla acerbum haberet gustum.<ref>De vanilla multis in libris legitur, sicut Nielsen (1985); Hazen (1995); Ecott (2004); Rain (2004).</ref>
 
== De vanilla naturali ==
Linea 9:
 
Deinde [[saeculum 15|saeculo XV]] [[Ferdinandus Cortesius|Hernán Cortés]] ex Hispania advectus Aztecos imperio subiecit vanillamque in Europam importavit una cum [[patata]], [[lycopersicum|lycopersico]], [[chili]] ceterisque herbis notis. Itaque nobilitas Europaea cacaonem bibere et socolatam vanilla mitigatam edere didicit. Vanilla etiam [[philtrum|philtro]] utebantur. Mercatus vanillae per saecula paene omnino penes Hispanos fuit, nam ''Vanilla planifolia'' nusquam nisi in Hispanorum coloniis Americanis crescebat. Etiam appellatio ''vanillae'' Hispanorum est. Primum enim ''vainillam'' appellaverunt, per deminutionem ''vainae'', quod vocabulum ex ''vagina'' ( > *''vaγina'' > ''vaina'') natum est.
 
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>
 
 
[[Categoria:Aromata]]