Quantum redactiones paginae "Diana" differant

Content deleted Content added
asdfgjkl;
Abrogans recensionem 2685555 ab usore 84.195.156.219 (Disputatio | conlationes)
Linea 1:
{{Latinitas|1}}
{holololo,olololo hoi ik ben kak de man van the WC = hlololoolo xp
 
{{Vide discretivam|deam Romanam}}
 
[[Fasciculus:Artemis Braschi Glyptothek Munich 214.jpg|thumb|Statua Dianae cum [[caper|capreolo]] dextram manum lambente, [[Gabii]]s inventa ([[Glyptotheca (Monacum)|Glyptotheca]] [[Monacum|Monacensis]]).]]
 
'''Diana''' est [[Religio Romana|dea Romana]] [[silva]]rum, [[animal]]ium, [[venatus]], necnon [[luna]]e. Vulgo cum dea Graeca [[Artemis|Artemide]] agnoscitur; quae, secundum [[mythologia|mythos]], cum [[frater|fratre]] [[Apollo|Apolline]] in [[insula]] [[Delos|Delo]] nata esse dicebatur, filia [[Iuppiter|Iovis]] et [[Latona]]e. Ea exemplum [[castitas|castitatis]] putabatur; [[quercus|quercuum]] luci [[cor]]di ei fuerunt. Nihilominus fuit cultus Dianae proprie Italicae quae velut triadem quandam in luco [[Aricia|Aricino]] cum [[Egeria]], [[nympha]] [[aqua]]tica, et [[Virbius|Virbio]], silvae [[deus|deo]] formabat.
 
== Etymologia ==
Nomen huius deae a stemmate radicis Indo-Europaeae *d(e)y-(e)w 'lumen caeleste" est ductum sicut ''dies'' et ''diespiter,'' id est [[Iuppiter]], cuius [[flamen]] ''dialis'' cognominatus, et ''dius/divus/deus.'' Omnia ista vocabula ad eandem verborum cognationem pertinent atque apud Graecos ''[[Zeus]]/Διά/Διος,'' vel apud [[Lingua Sanscrita|Indicos]] ''dyauh.''
 
== Diana, dea communis Latinorum ==
Antiquissimis temporibus, Diana dea [[Nemus Aricinum|nemus]] sacrum propter [[Nemorensis lacus|lacum]] in [[Latium|Latio]] apud [[Aricia]]m habuit ubi victimis humanis a [[Rex Nemorensis|Rege Nemorensi]] (sic eius minister seu sacerdos nominabatur) placata fuisse creditur. Qui Rex Nemorensis fieri volebat fugitivus servus esse et, ramo quodam in nemore decerpto, priorem regem ad pugnam provocare ac necare debebat ut in eius vicem succederet. De hoc ritu multi moderni auctores, ut [[Iacobus Georgius Frazer|I. G. Frazer]] in libro ''[[The Golden Bough]],''<!--''De ramo aureo,'' ed. 1a. (1890).--> alius aliam interpretationem litteris mandarunt: sed de significatione huius reconditae abstrusaeque [[religio]]nis inter homines doctosnon constat. Sic ad hunc morem poeta [[Publius Ovidius Naso|Ovidius]] summo acumine alludit:
 
:Regna tenent fortes manibus pedibusque fugaces
:Et perit exemplo postmodo quisque suo.<ref>[[Fasti (Ovidius)|''Fasti'']] 3:271–272.</ref>
Exeunte vero decimo nono saeculo Ariciae in fano Dianae multa ex voto dona, alumni praecipue [[mamma]]s sugentes aut mascula femineaque [[genitalia]], ab [[archaeologia|archaeologis]] effossa sunt, a quo apparet Dianam ibi fecunditatis deam fuisse.
 
[[Fasciculus:John Robert Cozens 002.jpg|thumb|left|upright=1|Lacus ubi Diana antiquitus colebatur (hodie Italice [[Lacus Nemorensis|''Lago di Nemi'']]). Tum in finibus [[Aricia|Aricinis]] situs erat. Pictura octavi decimi saeculi a [[Iohannes Robertus Cozens|I. R. Cozens]] facta.]]
 
Ut [[templum]] apud Ariciam, templum sub regibus in [[Aventinus|Aventino]] monte aedificatum postquam Roma potentissima civitas in Latio facta est commune omnium [[Latini|Latinorum]] fuit. [[Aventinus]] mons tum extra pomerium, id est extra terminos [[augur]]ales priscae urbis Romae, situs a plebe advena habitabatur. Asylum porro in templo Dianae fuisse creditur. Ita tunc temporis patrona mulierum et servorum et fortasse etiam plebei fuisse videtur. Festus dies Dianae Aventinae [[Idus|Idibus]] [[Augustus|Augustis]]/Sextilibus, id est [[13 Augusti]], celebrabatur, qui servorum quoque dies festus erat.
 
Attamen cum imperio Romano coniuncta est. Nam [[Titus Livius]] mirandam fabulam (quam et ipse apud veteres annalium scriptores invenerat) narrat de [[bos|bove]] eximia magnitudine et pulchritudine tempore quo [[Servius Tullius]] Romae regnabat in [[Sabini]]s nata. Vates canere coeperunt, si quis eam bovem Dianae immolasset, fore ut in civitate eius staret [[imperium]]. Itaque Sabinus quidam bovem suam agens Romam venit ut eam immolaret ac sic imperium suae civitati traderet. Sed Romanus sacerdos Dianae, qui de ea re audierat, advenientem iussit prius ad [[Tiberis|Tiberim]] descendere atque ibi ablui quam victimam pure et caste immolaret. Homo pius ac credulus paruit. Interea sacerdos Dianae ipse bovem immolare properavit. Sic imperium Romae permansit et cornua bovis (ob similitudinem cornuum [[luna]]e?) affixa in vestibulo templi diu conspicua fuerunt. Sed verisimilius est fabellam istam postea commentam esse quae cornuum in templo rationem redderet. Tempus quoque forsitan fabulosum sit: nonne [[Servius Tullius|Servius]] [[rex]] cum servo rege Nemorensi confunditur? Certe hoc dubium non est quin cultus Dianae antiquitus cum Sabinis coniunctus sit.
 
[[Fasciculus:Diane de Versailles Leochares.jpg|thumb|Statua Dianae venatricis in Italia inventa, exemplum Graecum imitans. Primo aut secundo saeculo (in [[Museum Lupariense|Museo Lupariensi]]; "Diana Versaliarum" dicta).]]
 
== Diana dea Graeco-Romana ==
Mox autem Diana dea, una ex duodecim maioribus deis qui in [[Olympus|Olympo]] sedem suam habent et eadem quae in Graecia [[Artemis]] appellatur, sub specie castae virginis a Romanis colitur. Tanta enim fuit pudicitia ut [[Actaeon]]em qui eam nudam lavantem aspexerat in cervum reformarit atque canibus suis lacerandum tradiderit. Nam silvis et venationi (Diana Venatrix) praeest arcum et sagittas gerens, a nymphis vel cervis vel canibus comitata; filia porro [[Iuppiter|Iovis]] et [[Latona]]e sororque [[Apollo|Apollinis]] in insula [[Delos|Delo]] nata a Graecis poetis perhibetur. Nihilominus enim Diana [[Luna]]e dea esse putatur et hoc nomine appellatur sicuti frater eius Apollo deus [[Sol]]is est. Lucina etiam nonnumquam appellata est ut quae parturientes feminas adiuvaret ut partus suos citius in lucem ederent (Diana Lucina). Nam illis temporibus luna sidus credebatur fetui crescenti et partui favere. Ita Cicero scripsit: ''ab eoque [i.e. Sole] luna inluminata graviditates et partus adferat maturitatesque gignendi''<ref>De natura deorum 2:119.</ref>. Sed apud Romanos [[Iuno]] quoque Lucina vocatur.
 
Inferum postremo dea facta est : nonne luna cum occidit sub orbem terrarum mergi videtur ? Antiqui certe auctores Dianam eandem esse atque Triviam (apud Graecos [[Hecate]]n) voluerunt. Itaque vel "tergemina" ([[Vergilius]]) vel "triformis" ([[Horatius]]) vel "triceps" ([[Ovidius]]) a poetis cognominata est quod Luna in caelo erat, Diana in terris, [[Trivia]] vel [[Proserpina]] in inferis. Multiplex igitur Diana dea est ac multas variasque species praebet paulatim a poetis aut a theologis in unum commixtas. Sic ab Horatio invocata est:
 
:Montium custos nemorumque virgo,
:quae laborantes utero puellas
:ter vocata audis adimisque leto
::Diva triformis<ref>Horatius, ''Carmina'' 3.22.</ref>
 
Sic autem a [[Catullus|Catullo]] :
 
:tu Lucina dolentibus
:Iuno dicta puerperis,
:tu potens Triuia et notho es
:dicta lumine Luna.<ref>Catullus, ''Carmen'' 34. Vide etiam Senecam, ''[[Phaedra (Seneca)|Phaedra]]'' 409-423 et Agamemnon 367-381.</ref>
 
[[Fasciculus:Siracusa-Piazza Archimede01.JPG|thumb|upright=1|Diana cum nympha [[Arethusa]] a [[Iulius Moschetti|Iulio Moschetti]] anno 1906 [[Syracusae (Sicilia)|Syracusis]] sculpta.]]
 
== De Diana in antiquis nummis expressa ==
In multis nummis Romanis ante Caesarem Augustum tempore Reipublicae percussis effigies Dianae videtur. Nonnullos tantum denarios elegi insigniores atque infra breviter descripsi.
* [[Denarius]] Gaii Postumi monetarii annum circiter 653 post Urbem conditam ([[74 a.C.n.]]) percussus<ref>Ernest Babelon, ''Description historique et chronologique des monnaies de la République romaine,'' 1885: Postumia 9.</ref>: una parte, caput Dianae capillis nodo in vertice alligatis, arcus et pharetra pone cervicem; altera parte, canis currens et venabulum.
* [[Denarius]] Auli Postumi monetarii anno circiter 673 p.U.c. ([[81 a.C.n.]])<ref>''Ibid.'' Postumia 7.</ref>: una parte caput Dianae simile priori, sed supra caput luna crescens et bucranium videntur; altera parte, sacerdos bovem ad sacrificium praeparans prope aram accensam.
 
[[Fasciculus:Postumia 4 96 BC 56081.jpg|thumb|Denarius ab Aulo Postumio Albino anno 96 a.C.n. percussus<ref>Postumia 4 = Crawford 335/9.</ref>: Diana cum arcu et pharetra/Pugna Regillensis.]]
 
(Hoc caput cum capillis nodatis Dianae Aventinae esse creditur quia isti duo magistratus monetales ex eadem gente orti sunt atque ille [[Aulus Posthumius Dictator|Aulus Postumius dictator]] qui Latinos apud lacum Regillum pugna vicit. Itaque typis denariorum suorum ad sacrificium in veteribus annalibus narratum alludunt; nam Dianam quae communis Latinorum dea esset quos tueretur eligere oportuit. Romanis autem victoriam et imperium dedit.)
* Denarius triumviri monetalis [[Gaius Hosidius Geta|Gaii Hosidii Getae]] circiter annum 685 p.U.c. ([[68 a.C.n.]])<ref>''Ibid.'' Hosidia 1-2.</ref>: una parte, caput Dianae cum diademate arcum et pharetram pone cervicem gerentis; altera parte, aper venabulo transfixus a cane lacessitur.
 
[[Fasciculus:Serratus.wmt.jpg|thumb|Denarius serratus circa 79 a.C.n. percussus: ex una parte caput Dianae cum arcu et pharetra. Ex altera Victoria [[Bigae|bigis]] vecta, palmam et coronam tenens.]]
 
* Denarius [[Gaius Allius Bala|Gaii Alli Balae]]<ref>''Ibid.'' Aelia 4.</ref> circiter annum 660 a.U.c.: ex altera parte Diana [[Bigae|bigis]] cervorum vecta duas taedas tenet (haec est proprie Diana lucifera). Item denarius monetari L. Axsi Nasonis<ref>''Ibid.'' Axia 1-2.</ref> circiter anno 682 a.U.c. Diana bigis cervorum vehitur, tribus canibus circum currentibus.
* Denarius [[Lucius Hostilius Saserna|Lucii Hostili Sasernae]] circiter annum 705 p.V.c. [[48 a.C.n.]]<ref>''Ibid.'' Hostilia 4.</ref> Altera parte, Diana Ephesia stans cervum cornibus dextra manu tenens, hastam laeva (typus graecam statuam imitans). Item denarius L. Corneli Lentuli circiter anno 704 a.U.c. in [[Asia Minor]]e percussus<ref>''Ibid.'' Cornelia 66 = Claudia 7.</ref> quo consul Lentulus fugerat postquam [[C. Iulius Caesar]] Rubiconem transiit: ex altera parte statua Dianae in templo [[Ephesus|Ephesi]], bracchiis in utramque partem extentis et corpore [[mamma|mammis]] cooperto.
 
[[Fasciculus:Diana by Augustus Saint-Gaudens 01.jpg|thumb|Diana venatrix ab [[Augustus Saint-Gaudens|A. Saint-Gaudens]] sculpta (in [[Museum Artis Metropolitanum (Novum Eboracum)|Museo Artis Metropolitano Neo-Eboracensi]]).]]
 
== De fontibus litterariis antiquis ==
* De rege Nemorensi pauca scripsit [[Suetonius]] Tranquillus in Vita Caligulae capite 35. Vide etiam [[Hyginus mythographus]], ''Fabula'' 261 in qua narratur quomodo [[Orestes]] signum Dianae Colchis [[Aricia]]m transtulerit (cf [[Publius Ovidius Naso|Ovidius]] ''[[Metamorphoses (Ovidius)|Metamorphoses]]'' XIV,331 ac XV 487-490, 539-551 necnon libro tertio [[Fasti (Ovidius)|''Fastorum'']] 261-275 et libro primo [[Ars amatoria|''Artis Amatoriae'']] 259-262 ; vide etiam [[Valerius Flaccus]], ''Argonauticon'' II,300-305. ) et [[Vergilius]] libro septimo [[Aeneis|Aeneidis]] versibus 761-782 a quo narratur quomodo [[Hippolytus (heros)|Hippolytus]], filius [[Theseus|Thesei]], sub novo nomine [[Virbius|Virbii]], primus sacerdos Dianae [[Aricia|Aricinae]] factus sit. [[Propertius]] II,32:9-10. [[Lucanus]] 1.416 et 3.86. [[Statius]] ''Silvae'' 3.1(55-60).
* De Dianae in Aventino monte templo loquitur [[Titus Livius]] libro primo ''Ab Vrbe condita'' capite quadragesimo quinto et [[Varro Reatinus|Varro]] libro quinto de Lingua Latina capite septimo: "Aventinum ab adventu hominum quod commune Latinorum ibi Dianae templum sit constitutum".
* De ea [[Cicero]] sic ait libro secundo de Natura Deorum "Dianam autem et lunam eandem esse putant" et paulo infra "Diana dicta quia noctu quasi diem efficeret; adhibetur autem ad partus quod ii maturescunt."
* [[Macrobius]] libro septimo Saturnalium capite sedecimo de luna sic ait: "Lucina a parturientibus invocatur". Confer cum [[Martialis|Martiali]], ''Epigrammatum'' libro de spectaculis, 12 et 13.
* De Diana/Trivia/Proserpina lege [[Varro Reatinus|Varronem]] libro quinto de Lingua latina capite decimo necnon libro septimo capite secundo. Item [[Minucius Felix|Minucium Felicem]] capite XXIII ''Octavii'' sui vel [[Aurelius Prudentius Clemens|Prudentium]], libro primo ''Contra Symmachum'', 363-377. [[Vergilius]] quoque libro quarto Aeneidis versu DXI sic ait:
::''"Tergeminamque Hecaten, tria virginis ora Dianae"''
* Signum egregium Dianae cum [[Actaeon]]e describit [[Apuleius]] de Asino aureo libro secundo capite quarto[http://www.intratext.com/IXT/LAT0533/_IDX005.HTM]: "ecce lapis Parius in Dianam factus." Fabulam istam narrat [[Ovidius]],libro tertio [[Metamorphoses (Ovidius)|''Metamorphoseon'']], 138-251. De castitate Dianae aliam fabulam invenies apud [[Statius|Statium]] ''Silvae'' II,3(20-30).
* [[Hyginus mythographus]], ''Fabulae'' 53 et 180-181, 261.
* De Dianae appellationis falsa quadam etymologia vide si vis [[Varro Reatinus|Varronem]] libro quinto de Lingua latina capite decimo sed multo rectius A. Ernout A. Meillet, ''Dictionnaire étymologique de la langue'' ''Latine,'' Parisiis, 1959: sub verbo. Confer etiam (etsi dubium!) quod scripsit [[Macrobius]] ex [[Nigidius Figulus|Nigidio Figulo]] libro primo ''[[Saturnalia (Macrobius)|Saturnalium]]'' capite nono.
 
[[Fasciculus:Lucas Cranach d. Ä. 003.jpg|thumb|left|Apollo et Diana a [[Lucas Cranach maior|Luca Cranach maiore]] anno 1530 picta (in [[Pinacotheca Berolinensis|Pinacotheca Berolinensi]]).]]
 
== De Diana apud recentiores rediviva ==
Dianam recreaverunt pictores et sculptores eius aevi quod a [[Renascentia]] natum est et usque ad nos ipsos descendit. Nomen Dianae, potius quam Artemidis, praefixerunt quia mythologiam Graeco-romanam e fontibus Latinis hauserunt. Fabulas potius Graecas interdum illustraverunt quas saepissime in ''[[Metamorphoses (Ovidius)|Metamorphosibus]]'' Ovidii reppererant; interdum formam virginis venatricis finxerunt nudae vel seminudae, contextu fere nullo, nomenque deae imposuerunt.
 
In primis [[Lucas Cranach maior]] Dianam cervo acclinantem cum Apolline anno [[1530]] penicillo mediaevali pinxit. Post viginti annos [[Ioannes Goujon]], suadente rege [[Henricus II (rex Franciae)|Henrico II]], Dianam similiter incumbentem spiritu renovato sculpsit consilioque libertino: hanc enim statuam rex in [[Castellum Anet]] posuit nuper structum et amasiae suae [[Diana Pictava|Dianae Pictavae]] dono daturum. Eadem statua postea ad [[Museum Lupariense]] remota tempore [[Bellum Orbis Terrarum II|Belli Orbis Terrarum II]] perdita est (sed, gratia exemplorum antea factorum, nobis etiam nota).
 
Sculptor [[Augustus Saint-Gaudens]] anno [[1893]] Dianam arcum gerentem, sagittam intendentem, vestimenti expertem, finxit aëneam; cuius statuae hodie in [[Museum Artis Metropolitanum (Novum Eboracum)|Museo Artis Metropolitano]] [[Novum Eboracum|Neo-Eboracensi]] exemplum vidimus. Inter ultimos [[Iulius Moschetti]] [[Picenum|Picenus]] [[Syracusae (Sicilia)|Syracusis]] in medio [[Forum Archimedis (Syracusae)|Foro Archimedis]] anno [[1906]] fontem construxit cui Dianam aurigam cum [[Arethusa]], huius urbis nympha, [[Opus caementicium|opere caementicio]] confectam superposuit.
 
[[Fasciculus:Jean Goujon Diane appuyée rur un cerf 01.JPG|thumb|upright=1|Diana cervo acclinans a [[Ioannes Goujon|I. Goujon]] anno [[1549]] sculptam (exemplum recentius).]]
 
Diana adorantes habet non antiquos tantum, sed et hodiernos inter fautores [[Neopaganismus|Neopaganismi]] et eos qui [[Stregheria]]e student.
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>
 
== Nexus externi ==
{{Communia|Artemis|Dianam}}
* [http://www.imperiumromanum.com/religion/antikereligion/diana_01.htm Diana apud imperiumromanum.com]
* [http://www.fredericweber.com/articl_dieux/article_diana.htm Diana in nummis Romanis picta]
* Imagines Dianae in [http://warburg.sas.ac.uk/vpc/VPC_search/subcats.php?cat_1=5&cat_2=86 ''Musaeo Iconographico Warburgiano'']
 
 
== Bibliographia ==
* Gordon, Arthur E. [[1932]]. On the Origin of Diana. ''Transactions and Proceedings of the American Philological Association'' 63: 177-192.
* Green, Carin M. C. [[2007]]. ''Roman Religion and the Cult of Diana at Aricia''. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-85158-0 [http://books.google.com/books?id=3GL6XjgU0HoC&printsec=frontcover&dq=intitle:Roman+intitle:Religion+intitle:and+intitle:the+intitle:Cult+intitle:of+intitle:Diana+intitle:at+intitle:Aricia&lr=&as_brr=0&as_pt=ALLTYPES versio imperfecta]
*Schilling, Robertus. [[1964]]. ''Une Victime des vicissitudes politiques : la Diane latine'', '''in''' Hommages à Jean Bayet (Collection Latomus, LXX) pp650-667.
* Simon, Erika. [[1990]]. ''Die Götter der Römer.'' Monaci: Hirmer. ISBN 3-7774-5310-2).<!-- pp. 50-59-->
{{FA stella}}
 
[[Categoria:Diana (dea)|!]]
[[Categoria:Mythologia Romana]]
[[Categoria:Progenies Iovis]]
[[Categoria:Religio Romana]]
[[Categoria:Deae Romanae]]