Quantum redactiones paginae "Germanus Autissiodorensis" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 15 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q442516 sunt
No edit summary
Linea 6:
Ei autem per triginta episcopatus sui annos maxima fuit auctoritas apud non tantum Gallicas, sed etiam Britannicas Ecclesias. Se enim Hilario episcopo [[Arelate|Arelatensium]] adiunxit ut [[Pelagius|Pelagii]] doctrinae per [[Gallia]]m et [[Britannia]]m repugnarent, annoque [[429]] concilio Gallicorum episcoporum habito cum Lupo episcopo [[Tricasses|Tricassium]] ad Britannos missus est, qui tum annum iam fere vicesimum ab imperio Romano liberi erant: apud eos enim multi doctrinam [[Pelagius|Pelagii]], qui ex eorum insula ortus erat, sequebantur, duce Agricola quodam episcopi filio. Pelagianos vero et eloquentia et miraculis efficiendis vicisse dicitur, tantumque apud Britannos auctoritatis sibi peperisse ut eos in prœlio cum [[Picti]]s et [[Saxones|Saxonibus]] facto duceret. Non autem liquet utrum semel an bis iter in [[Britannia]]m fecerit nec verumne sit, ut fertur, [[Patricius (sanctus)|sanctum Patricium]], qui vir Britannus esset religionemque christianam per [[Hibernia]]m diffuderit, eius discipulum fuisse.
 
Anno autem 447 Aremorici [[Bacaudae]] legatos Germano Autessiodurum miserunt ut pro se principi [[Valentinianus III|Valentiniano III]] matrique [[Aelia Galla Placidia|Gallae Placidiae]] supplicaret: cum enim seditionem fecissent magistratusque Romanos expulissent, [[AeliusFlavius Aetius|Aetius]] [[patricius]] barbaris [[Alani]]s commiserat ut eos saeva vastatione punirent. [[Ravenna]]m igitur Germanus petiit, ubi interiit.
 
[[Categoria:Sancti]]