Quantum redactiones paginae "Catharevusa" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 22 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q35961 sunt
mNo edit summary
Linea 1:
{{Lingua Graeca}}
[[Fasciculus:Ouzo_samara.jpg|thumb|Vestigia Catharevusae in lingua hodierna: 1. Morphologia: finalis -ν in κλασσικόν, 2. Scriptura polytonica, 3. Vocabularium: οίκος, 4. Morphologia: Participiumparticipium Aoristpassivum Passivumaoristi ιδρυθείς, 5. Casus: Dativusdativus (τω)]]
 
'''Catharevusa''' ([[Neograece]] Καθαρεύουσα [{{IPA|kaθaˈre̞vuˌsa}}]) est lingua Graeca "pura" et emendata, [[saeculum 19|saeculo undevicesimo]] ineunte ab [[Adamantius Coraes|Adamantio Corae]] creata, quae lingua officialis [[Graecia]]e fuit usque ad annum [[1976]].
Linea 6:
Catharevusa similis est [[Lingua Graeca antiqua communis|linguae Graecae antiquae communi]]; ''Coraes'' linguam vulgarem quam maxime emendari et a verbis alienis (ut puta [[Lingua Turcica|Turcicis]] "purificari" voluit, non autem linguam Graecam saeculi quarti a.C.n. restitui. Ita pro verbo vulgari ψάρι (piscis) non antiquum ἰχθύς, sed verbum Graecae recentioris ὀψάριον proposuit. Alii autem alia poposcerunt, quidam etiam meram [[dialectus Attica|dialectum Atticam]]. Unica quidem Catharevusa numquam exstabat, plus erat in scriptis quam in sermonibus. Varii scriptores variis modis Catharevusa Demoticaque usi sunt.
 
Regnum Graeciae ab initio (anno [[1832]]) Catharevusam elegit, [[Lingua Graeca Demotica|linguam vulgarem seu demoticam]] negligens. Paulatim numerus hominum crescebat, qui Catharevusam recusaverunt, praecipue post [[Bellumsecundum Orbisbellum Terrarum Secundummundanum]]: Poetae, qui linguam arte factam repudiaverunt, quia vitam authenticam describere voluerunt; magistri, quia intellexerunt discipulos successu carere, quod nimium temporis in grammaticam obsoletam consumpserunt.
 
Anno 1976 - duos annos post libertatem rei publicae restitutam - pro Catharevusa "lingua Neograeca communis" (Νεοελληνική κοινή), quae est sermo demotica (Δημοτική) cum quibusdam proprietatibus e Catharevusa oriundis, in linguam publicam officialem electa est.