Quantum redactiones paginae "Musica classica" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 1 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q9730 sunt
m →‎Aetas Baroca: Nexus: Phillipus→Philippus
Linea 66:
[[Harmonia]] Baroca tonis [[tonicus (musica)|tonico]] et [[dominans (musica)|dominante]] utitur, non modo in fine operis sed etiam in partibus melodiarum. Quamquam [[clavis (musica)|claves]] (una cum [[maius diagramma|diagrammate maiore]] et [[minus diagramma|minore]]) iam existabant, compositores ante hoc tempus melodias in unum tonicum non semper resoluerunt, nec progressionem harmoniae coluerunt. Nunc autem [[consonantia]]e I (tonicus), IV (subdominans), V (dominans) inter se cohaerere sentiuntur, et progressiones in fine melodiae usitatae sunt IV-I et V-I. Consonantiae septimo gradu clavis utentes, [[modulatio]]nes inter tonicos, et dissonantiae nunc adhibentur.<ref>Apel, ''Harvard Dictionary,'' s.vv. "Harmony" et "Baroque Music."</ref> In opere ''[[Claviatura Bene Temperata]]'' dicto, [[Ioannes Sebastianus Bach|Bach]] omnes tonicos, maiores minoresque, demonstrat.
 
Inter compositores magni momenti huius aetatis sunt [[Henricus Sagittarius]], [[Marinus Marais]], [[Theodoricus Buxtehude]], [[Ludovicus Couperin]] (cum aliis suae familiae), [[Georgius PhillipusPhilippus Telemann]], [[Antonius Vivaldi]], [[Domenicus Scarlatti]], [[Georgius Fridericus Handel]]. Sed compositor Barocus clarissimus est procul dubio [[Ioannes Sebastianus Bach]] (exemplum 4 supra), qui paene omnia genera praeter operam coluit. In ''[[Ars Fugae|Arte Fugae]],'' Bach contrapunctum perficere habetur; [[Passio secundum Matthaeum (Bach)|Passio secundum Matthaeum]] est [[oratorium (musica)|oratorium]] ubi Bach fidem pietatemque monstrat; permulta opera pro [[organum (instrumentum musicum)|organo]] sunt artis huius instrumenti [[cor]].
 
===Aetas Classica===