Quantum redactiones paginae "Apiarium" differant

Content deleted Content added
638
(eadem)

Emendatio ex 15:08, 31 Decembris 2013

Apiarium est locus ubi alvearia apium melliferarum conservantur. Apiarii, etiam apiaristae appellati, aliquando ut parvis tractibus utantur agrorum possessoribus melle solvunt. Nonnulli autem agricolae locos libere offerunt quia pollinatione opus est, et agricolae qui multa requirunt alvearia saepe apiarios pecuniá conducunt ut ad plantas moveantur cum floreant. Structura tecta sine parietibus cupolae similis esse potest.

Apiarum in Carolina Meridiana, cum alveariis generis Langstroth super lectulos.
Apiarium in Bavaria Superiori Germaniae.

Locus

Ad pollinationem administrandam, apiaria raro instituuntur; apes enim adsunt solum cum plantae floreant, sed aliquando, praecipue in fundis organicis, apiaria diuturna instituuntur, regulá usitatá singulo alveario per agrum (4000 ) plantarum quae pollinandae sunt.

Sunt in omne civitate Civitatibus Foederatis apiaria, res oblectationis et commercii; regiones autem productioni mellis aptissimae sunt Florida, Texia, California, et Media Occidentalis superior. Quod ad pollinationem pecuniá repraesentatam spectat, principales regiones sunt California, Boreoccidens Pacificus, civitates Magnorum Lacuum, et Boreoriens. Inter alia apiariorum proposita sunt alimentum et coniunctio reginarum. In hemisphaerio septentrionalis, loci orientem et meridiem versus et aprici matutini anteponuntur. In climatibus calidis, umbra est necessaria, et ubi arbores carent opere adhibenda est. Inter alia variabilia sunt aer, ratio aquae exhaustae, viae quibus autocineta oneraria uti possunt, spatium ab hominibus phobicis, et vandalismo incolumitas.

Magnitudo

Secundum fontes nectaris et pollinis in regione inventos, maximus alveariorum quae in singulo loco poni possunt numerus variat. Si nimium alveariorum in apiario ponuntur, alvearia inter se pro auxilio raro contendunt. Hoc fructus mellis pollinisque imminuere, transmissionem morborum amplificare, rapinam instigare potest. Maxima apiarii perennis magnitudo praeterea ex genere apium dependere potest. Nonnullae apium melliferarum occidentalium species per ampliora spatia quam aliae pervolant. Circulus circa apiarium radium miliorum trium habens 28 milia quadrata amplectitur. Communis regula usitata est habere non plus quam viginti quinque ad quadraginta alvearia in apiario perenni. Migrantes autem apiarii centum alvearia pro tempore ponere possunt in singulo loco ubi nectar abundat.

Nexus externi

  Vicimedia Communia plura habent quae ad apiarium spectant (Apiary, Beehives).
 

Haec stipula ad insectum spectat. Amplifica, si potes!

 

Haec stipula ad technologiam spectat. Amplifica, si potes!