Quantum redactiones paginae "Machina vaporaria" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Grazebrook Beam Engine.jpg|thumb|Machina flatus <!--beam--> anni [[1817]] a [[Boulton & Watt]] facta et [[Nethertonia (West Midlands)|Nethertoniae]] in oppido Angliae adhibita ad officina ferrea M. W. Grazebrook, in Birmingham ad A38(M)<!--Quid est?--> iterum erecta.]]
[[Fasciculus:Steam-powered fire engine.jpg|thumb|Anglicus [[sipho]] (machina adversus incendia instituta) a vapore operata: exemplum siphonis mobilis. Hoc vehiculum ab [[equus|equis]] trahitur; machina vaporaria {{n|antlia| (mechanica)|m}} agit.]] <!--
[[Fasciculus:Stott Park Bobbin Mill Steam Engine.jpg|thumb|A [[Stationary steam engine|mill engine]] from [[Stott Park Bobbin Mill]], Cumbria, England.]] -->
 
'''Machina vaporaria''' est [[machina]] quae [[vapor]]e [[aqua]]e ebullientis impellitur. [[Energia]]m vaporis ferventis in motionem mutat, quae adhibetur ad alias machinas exercendas aut [[vehiculum|vehicula]], sicut [[tramen|tramina]] vel [[navis|naves]], etiam ut videtur [[birota]]s, impellenda.
 
Ad genus machinarum [[calor]]e propulsarum pertinet. Aliae huiusmodi machinae sunt eae quae [[gas]]e flagranti aut [[aer]]e calefacta propelluntur.
Line 15 ⟶ 14:
 
Eodem anno, [[Thomas Newcomen]] machinam cum {{n|embol|us|o}} fabricavit quae formae hodiernae propius accedebat. Embolus in [[cylindrus|cylindro]] movens catena colligata est ad extremam partem trabis, quasi trutinae magnae. Vapor ex [[cortina]] in cylindrum admissus sinebat embolum elevari a contrapondere gravi quod ab altera parte trutinae suspensum est. Inde, valvula clausa, vapor cylindri a frigida aquae scatebra rapide condensabatur ut, cylindro iam vacuo, embolus [[vis|vi]] [[atmosphaera|atmosphaerica]] deprimeretur et opus aquae elevandae exerceretur trahendo ferulam quae trabem ad {{n|antlia| (mechanica)|m}} coniungebat.
 
[[Fasciculus:Savery Engine sideview.gif|thumb|Diagramma antliae vapore impulsae a Thoma Savery fabricatae.]]
 
Fertur Honophredus Potter, [[puer]] quidem, cui valvulam aperire et claudere iussus erat, tam ignavia quam sollertia, fecisse machinam, per duas chordas, valvulas ipsius agere, et ideo primam valvulam automaticam finxisse.
Linea 25:
* 4. actionem duplicem facere qua embolum, haud vi atmosphaerica reprimeretur, immo vi vaporis in alteram partem cylindri admissi
* 5. vaporis expansionem usurpare, scilicet, vaporem in cylindrum admitti desinere cum motus emboli partim duntaxat confectus sit, ut vapore adhuc in cylindro expandente motus perficeretur.
 
[[Fasciculus:centrifugal governor.png|thumb|150px|left|Gubernatrum et valvula strangulatrix.]]
 
Watt alias res perutiles excogitavit, exempli gratia, [[strangulatrix|valvulam strangulatricem]] quae vaporis admissum temperaret, [[gubernatrum]] centrifugum (de quo vide infra) et cum [[Gulielmus Murdoch|Gulielmo Murdoch]], valvulam lapsivam ad vaporem e cylindro admittendum et liberandum. Excogitavit etiam artificium (cuius diploma monopolii ei donatum est) quo duo aut plures cylindri in machina unica simul exercentur, videlicet “machinam compositam”, quae perutilem se praebuit in machinis amplioribus ubi magis intererat alimenti usus parcioris.
 
==Machina rotativa==
 
[[Fasciculus:Steam engine in action.gif|thumb|200px|Machina vaporaria rotativa. Sagitta rosacea ingressum vaporis indicat; sagitta caerulea egressum.]]
 
Motus prorsum et retrorsum emboli per lineam rectam in motum rotativum convertitur per virgulam colligativam, quae, axi uncato coniuncta, [[rota volans|rotam volantem]] volvit.
 
Line 47 ⟶ 50:
 
==Cortinae==
 
[[Fasciculus:Triple expansion engine animation.gif|thumb|250px|Diagramma animata machinae compositae expansionis triplicis.]]
 
Antea cortinae ferreae erant, sed hodie [[chalybs|chalybis]] construuntur ut pressiones vaporis permaximae resistant. Primae cortinae unam solam, interdum duas caminas habebant quae a focario ducebantur. Cortinae recentiores tamen caminulas multiplices continent quae e focario per mediam cortinam in fumarium ducuntur, unde cum vapore e cylindris exhausto, fumi in aerem exeunt. Ventii meatus a vapore exhausto inductus, calorem per caminulas trahit ut energia in aquam transferatur, et flagrantiam in focario auget.
 
Line 62 ⟶ 67:
 
==Embolus et valvula lapsiva==
 
[[Fasciculus:Uniflow steam engine.gif|thumb|left|400px|Diagramma animatum emboli in cylindro. Hic valvulae funginae (loco valvulae lapsivae) [[gibber]]is agitantur.]]
 
Cum vapor pressione impulsus embolo occurrit, magna cum vi id repellit ad finem cylindri. Cum autem motus emboli perfectus est, quoddam ingenium callidissimum, "valvula lapsiva" nomine, agere incipit quae ingressum ad eam partem cylindri claudit et vaporem in alteram partem admittit, ut embolus rursus repellitur. Eodem tempore, valvula labens istam partem cylindri quae primo vaporem accepit, ut vapor exhaustus embolo redeunte eiciatur. Quoniam axis uncatus (qui rotam volantem volvit) ad embolum coniungitur per virgulam emboli et virgulam colligativum, ideo rota semel per gyrum volvitur quotiescunque motum prorsum et retrorsum perficit. Valvula labens ipsa "eccentrico" movetur, quod est discus in axe uncato affixus, aliquantulo extra centrum, ut motus quasi unci efficiatur, etsi per spatium brevius. Eccentricum movet virgulam quae valvulam labentem prorsum et retrorsum labi facit.
 
==Gubernatrum centrifugum==
 
[[Fasciculus:Dampf-Fahrrad 2.jpg|thumb|[[Birota]] cum machina vaporaria.]]
 
Velocitas machinae temperatur ab ingenio, gubernatro vocato, quod consistit in axe verticali, rotulis dentatis ad axem uncatum connexo, in quo summo duae alae cardinatae affixae sunt, globos graves in fines ferentes. Cum [[velocitas]] machinae augetur, quanto velocius axis gubernatri rotatur, tanto exterius et sursum globi volant, ut alae, sic elevatae, virgulas sibi coniunctas attrahunt quae vavulam strangulatricem exercentes commeatum vaporis restringant et velocitatem ita subdant.