Quantum redactiones paginae "Cornu copiae" differant

m
automaton: {{Reflist}} -> <references />; mutationes minores
m (Bot: nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q332682 sunt)
m (automaton: {{Reflist}} -> <references />; mutationes minores)
[[Fasciculus:Berenice cornucopia gold Collection of J. Demetriou.jpg|thumb|Cornu copiae nummo aureo [[Berenice II (regina Aegypti)|Berenicae II]] [[Aegyptus|Aegypti]] reginae incusum ([[Museum Numismaticum (Athenae)|Museum Numismaticum]] [[Athenae|Athenarum]]).]]
[[Fasciculus:Antoninianus Claudius II-RIC 0137.jpg|thumb|[[Aequitas]] [[dea]] Romana cornu copiae gestat in parte aversa huius [[antoninianus|antoniniani]], sub [[Claudius II|Claudio II]] [[Imperator Romanus|Imperatore]] facti.]]
'''Cornu copiae,''' etiam in variis linguis hodiernis dictum '''alimentum venerationis, cornu Amaltheae, conus messis,''' et '''cornu ubertatis,''' in [[cultura]] [[Europa|Europaea]]ea est symbolus [[cibus|cibi]] et abundantiae, qui fortasse [[saeculum 5 a.C.n.|saeculo 5 a.C.n.]] ortus est.
 
== In mythologia ==
In [[mythologia Graeca]], [[Amalthea (mythologia)|Amalthea]] fuit [[caper|capra]] quae in [[spelunca]] in [[Ida (mons Cretae)|Ida monte]] [[Creta]]e [[Zeus|Iovem]] [[lac]]te suarum [[mamma]]rum alebat. Dum ei conludebant, Zeus Amaltheae [[cornu]] fortuito defregit. Ipse, conscientia morsus, cornu potestatibus divinis ornatum eae reddidit, quod quocunque id possideret quidquid desideratum permitteret. Depictiones antiquae cornu caprae [[fructus|fructibus]] [[flos|floribusque]] impletum ostendebant: [[deitas|deitates]], praecipue [[Fortuna (dea)|Fortuna]], cum cornu copiae depictae sunt. Reginae [[Aegyptus|Aegypti]] divae, imprimis [[Arsinoë II (regina Aegypti)|Arsinoë II]] et postea [[Cleopatra VII (regina Aegypti)|Cleopatra VII]], cum [[diceras|dicerate]] seu cornu copiae bifido depictae sunt. Cornu copiae etiam erat symbolus [[fertilitas|fertilitatis]] femineae. [[Fabula]] dicitur decessor fabularum de [[Unicornu]] et ''[[Holy Grail]].''{{dubsig}}
 
== Depictiones temporis hodierni ==
[[Fasciculus:Cornucopia.png|thumb|Pictura cornus copiae pro [[California]] creata.]]
In depictionibus hodiernis, cornu copiae usitate est corbis concavus cornus formam habens et variis generibus [[fructus|fructuum]] [[holus|holerumque]] festivorum impletus. In [[America Septentrionalis|America Septentrionali]], cornu copiae cum messi et die festo [[Thanksgiving]] coniunctum est. Cornu copiae, [[Anglice]] ''cornucopia,'' est nomen annuae "Wine and Food" celebrationis in [[Whistler (Columbia Britannica)|Whistler]] [[Columbia Britannica|Columbia Britannicae]]e [[Canada]]e, Novembre habitae. Duo cornu copiae videntur in [[vexillum|vexillo]] et [[sigillum civitatis|sigillo civitatis]] [[Idahum|Idahi]]. Praeterea, cornu copiae in armis<!--coat of arms--> [[Columbia]]e, [[Panama]]e, [[Peruvia]]e, [[Venetiola]]e, et civitatis [[Victoria (Australia)|Victoriae]] [[Australia]]e res prosperas exprimunt.
 
Cornu copiae etiam adhibetur in [[ars corporis|arte corporis]] ([[Anglice]]: ''body art'') et in variis usibus tempore [[Christi Natalis]], ut signum fertilitatis, fortunae, abundantiae.<ref>{{cite encyclopedia |year= |title = |encyclopedia=Encyclopaedia of Religion and Ethics |editor=Hastings, James| publisher= |location= |id= |volume= |url=http://www.archive.org/details/encyclopaediaofr03hastuoft}}</ref> Aliqui autem [[Christianitas|Christiani]] evangelici severe monent de symbolo gesto, vel cornus copiae veri, vel similis symboli [[Italia|Italici]] (cornus formam etiam habens) fertilitatis masculae, et dicunt id re vera esse [[daemon]]ibus infestum, vel esse infelix vel adeo nefas,<ref>{{Cite book|title=Exposing Satan's Devices Workbook |last=Miller |first=Betty |year=2004 |publisher=Christ Unlimited Ministries |isbn=9781571490094}}</ref> quia credunt cornu copiae pro "cornulo" ([[Anglice]]: ''little horn'') valere, figura in [[Biblia|Bibliis]] Christianis descripta et pro [[Antichristus|Antichristo]] ab eis habita.<ref>{{Cite book|title=Naming the Antichrist: The History of an American Obsession |last=Fuller |first=James C. |year=1999 |publisher=[[Oxford University Press]] |isbn=9780195109795}}</ref>
 
In ''[[The Hunger Games]],'' populari pro iuvenibus [[mythistoria]], Cornu Copiae est immane cornu [[aureum]], armis commeatibusque militaribus redundans, quod est pro harena certaminis cruenti ([[Anglice]]: ''bloodbath''), primae Ludorum pugnae. Praeterea, ''[[Cornucopia (diurnum)|Cornucopia]]'' est nomen diurni de [[cultura]] [[Turcia|Turcica]] editi; nomen depictionem antiquam [[Anatolia]]e ut terra abundantiae repetit.
 
== Vide etiam ==
{{CommuniaCat|Cornucopia|Cornu copiae}}
* [[Diceras]]
 
== Notae ==
<references />
{{Reflist}}
 
[[Categoria:Mythologia Graeca]]
208 643

recensiones